Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
PRECARIA EIUSDEM.

Domino et sancto venerabili Bovoni, abbati, necnon fratribus qui in Gorzie monasterio consistere videntur, Sicco presbiter precator. Cognoscatis, dum et omnibus non est incognitum, qualiter ego donavi rem meam propriam in pago Warmocinse ad monasterium quod vocatur Gorzia, vel ad ipsos fratres, hoc est in villa Flameresheim, vel in fine Hebisten, et in fine Agretesheim, tam mansis cum edificiis, campis, pratis, vineis, et alia edificia in Patermis villa, servis et ancillis, quicquid visus fui habere in iam dicta loca, ad ipsum monasterium per meam cartulam condonavi. Postea mea fuit peticio, et Bovonis abbatis vel omnium fratrum decrevit voluntas, ut ipsas res quas ego dedi, et mancipia et alias res sancti Petri que sunt in ipso pago, vel in villa Flemereshaim, cum mansis, casulis, campis, pratis, vineis, mancipiis, michi beneficiare deberent; quod ita et fecerunt; in ea vero ratione ut, quandiu ipse vixero, per illorum beneficium seu successorom suorum diebus vite mee valeam excolere vel usare, et nullum exinde in quibuslibet rebus vel corporibus pontificium habeam aliquid minuendi, nisi quicquid ibidem addere, aut immeliorare vel adtrahere potuero. Post meum quoque discessum, quando quidem Deus voluerit, ipsas res immelioratas et ipsa mancipia, absque ullius contradictione vel iudicis assignatione, ipsi monachi iure proprio in suo dominio recipiant et ad iam dictum monasterium Gorzie omnimodis revertantur. Et convenit in censum annis singulis ad festivitatem sancti Gorgonii, que est V idus septembris, de argento solidos V dare et adimplere faciam; et si de ipso censu tardus aut negligens apparuero, fidem exinde faciam, sicut legis beneficium est, et ipsas res vel mancipia non amittam. Facta precaria anno quo supra. Signum Bovonis abbatis; Signum decani Optati; S. Raginarii presbiteri; S. Waltarii presbiteri; S. Teutmari presbiteri; S. Adelheri presbiteri; †Ragnarii subdiaconi; S. Arimanni presbiteri; S. Odelfridi presbiteri; S. Barneri presbiteri; S. Winemanni presbiteri; S. Seguini presbiteri; S. Nicherii presbiteri; S. Fariulni presbiteri; S. Fulquini presbiteri; S. Richeri presbiteri; S. Audricii monachi; S. Godfridi presbiteri; S. Aldovini presbiteri; S. Agilii presbiteri; S. David diaconi; S. Soiperi diaconi; S. Sarowardi diaconi; S. Eremtis subdiaconi. S. Ego Optatus, ac si indignus monachus et presbiter, scripsi et subscripsi.