Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
COMMUTATIO INTER BOVONEM PREPOSITUM ET VULFRIDUM.

Ordo rationis iure expostulat ut quoties mundanarum rerum probabilis commutatio certum optinere nititur tramitem, adhibita inviolabilis caritatis exhibitione, illud quod invicem largiflua karitas impertiri non abnuit scriptis omnimodis roboretur; onde et quod prudentissima sanxit antiquitas nec minus fragilioris evi posteritas, hoc idem inconvulsa apicum adnotatione firmare satagit, quatinus rationabiliter collata nulla postmodum possint rerum varietate turbari. Quamobrem, placuit atque convenit inter Bovonem, prepositum, et quemdam hominem nomine Vulfridum, per consensum et licentiam domni Adventii, sancte Mettensis ecclesie venerabilissimi episcopi, atque omnis congregationis pariter monachorum monasterii sanctorum Petri et Pauli sanctique Gorgonii martiris, ut quasdam res, pro ambarum partium oportunitate, inter se commutare deberent; quod ita et fecerunt. Dedit igitur nominatus Vulfridus, de rebus proprietatis sue, mansum unum, ad partem ecclesie Gorziensis monasterii vel ad ipsos fratres, in pago Moslinse, in villa cuius vocabulum est in Superiori Modover; habet ipse mansus in longum perticas XXXI, in latum perticas X, et terminatur ita : de uno latere ratio sancti Gorgonii, de altero latere Hildowidis tenet, de una fronte Gundomus habet, de altera vero fronte via regia est; ipsam terminationem ad integrum; et in Subteriori Modover alterum mansum habentem in longitudine perticas XIIII, in latitudine perticas VIII; habet ipsa pertica pedes IX; ipse man sus habet terminationem : de uno latere et una fronte Ratbertus videtur habere, de altero latere ratio fiscalis, de altera vero fronte ratio sancti Gorgonii; infra hanc terminationem ad integrum ; respicit ad ipsos mansos de terris arabilibus ancingas VIII et dimidium, de prato ad fenum colligendum perticam I; habet in longum perticas XXX, in latum I, de silva ad saginandum porcos ancingas VII; hec omnia supenus intimata, totum et ad integrum, sunt simul in terris et pratis et silvis ad ipsos mansos aspicientes, ancingas XVI. Econtra vero dedit prefatus Bovo, prepositus Gorziensis monasterii, nominato Vulfrido, de ratione sancti Petri vel sancti Gorgonii mansum unum in ipso pago Moslinse, in altero loco, in villa cui vocabulum est Villare; habet in longitudine perticas XXX, in latitudine in una fronte perticas IX et dimidium, in altera vero fronte perticas XI et pedes IIII, ad iam dictam perticam, et terminatur sic : de uno latere habet Gifardus, de altero latere Ruibaldus tenet, de una fronte Modoinus et Anstrudis cum illorum heredibus videntur habere, de altera vero fronte strata publica est; infra istam terminationem totum ad integrum; aspicit ad ipsum mansum de terra arabili anzingas XI, de prato ancingam I; istas res superius nomina tas totum ad integrum; ea vero ratione ut quicquid pars iuste et rationabiliter alteri contulit parti iure hereditario succedat, et de collatis unaqueque pars quicquid facere decreverit, videlicet vendendi, donandi, commutandi, in omnibus libero potiatur arbitrio. Et si aliquis hanc commutationem violare temptaverit, auri libras VI persolvat, et quod repetit evendicare non valeat. Et ut hec comutatio omni tempore firma et stabilis permaneat, manu propria illam roboravimus et manibus aliorum hominum roborari fecimus. Actum Metis, publice, anno quo supra. Signum Vulfridi, qui hanc commutationem fieri et firmare rogavit; Signum Agnardi; S. Gifardi; S. Herchenridi; †Ermenuri; †Desiderii; †Rimberti; †GunJanli, †Hicleranni; †Hiteri; †Optadi: †Leugerii. Ego Gundelaus, infimus presbiter, scripsi et subscripsi et subscripsi sic.