Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
COMMUTATIO INTER BOVONEM PREPOSITUM ET WARRANUM PRESBITERUM.

Ordo rationis iure expostulat ut quotiens mundanarum rerum probabilis commutatio certum nititur obtinere tramitem, adhibita inviolabilis caritatis exhibitione, illud quod invicem largiflua karitas impertiri non abnuit scriptis omnimodis roboretur; unde et quod prudentissima sanxit antiquitas nec minus fragilioris evi posteritas, hoc idem inconvulsa apicum annotatione firmare satagit, quatinus rationabiliter collata nulla postmodum possunt rerum varietate turbari. Quamobrem, placuit atque convenit inter Bovonem, prepositum monasterii Gorzie, necnon et Wenrannum, presbiterum atque canonicum, per licentiam et consensum domni Adventii, sancte Mettensis ecclesie venerabilis episcopi, atque omnis congregationis monachorum pariter monasterii sanctorum Petri et Pauli almique Gorgonii martyris, quasdam res, pro ambarum partium oportunitate, inter se commutare deberent; quod ita et fecerunt. Dedit igitur supradictus Bovo prepositus, de ratione sancti Petri seu sancti Gorgonii, mansum unum in pago Scarponinse, in Witone villa, habentem in longitudine perticas XX et dimidium, in alia fronte perticas VII et pedes VII, in alia fronte perticas VIII et dimidium; et ipsa pertica habet in longitudine pedes X et VIII; qui mansus ita tenninatur : de uno latere et una fronte ratio sancti Petri et sancti Gorgonii, in alio latere Martinus presbiter tenet, in alia vero fronte strata publica; infra hanc terminationem ad integrum. Et econtra dedit prefatus Wenrannus presbiter memorato Bovoni preposito, ad partem sancti Petri seu sancti Gorgonii, pratum I in ipso pago vel in iam dicta fine, in loco cui vocabulum est Galcia, habens in longitudinem perticas XXIIII, in una fronte perticas IX, in alia fronte perticas VII, cum iam dicta pertica mensuratum; quod terminatur sic : de uno latere ratio Sancti Petri Mettensis, de alio latere et una fronte ratio fiscalis, in alia vero fronte Erembertus cum heredibus suis tenet; infra hanc terminationem ad integrum. Ea vero ratione ut quicquid pars iuste alteri contulit parti iure hereditario succedat, et de collatis unaqueque pars quicquid facere decreverit, videlicet tenendi, donandi, vendendi, commutandi, in omnibus libero potiatur arbitrio. Si vero quod fieri non credo, si aliquis hanc commutationem violare temptaverit, aut eam imrumpere vel immutare conatus fuerit, auri libras duas ad partem predicte ecclesie persolvat, et quod repetit evendicare non valeat, sed commutatio ista omni tempore firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa. Actum Gorzie, in monasterio, publice, anno ab incarnatione Domini DCCCLXXI, indictione IIII, epacta XXVI, concurrente VII, anno II post obitum Lotharii regis.