Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DONATIO QUAM FECIT HEREMBERTUS IN CIPPONIACA VILLA.

Oportet itaque christianos viam veritatis eligere, ut devotio pertineat ad mercedem, et oblatio perveniat ad salutem. Propterea, ego Erembertus, et mater mea Godena, fratres quoque mei Magenerus et Adelhardus donamus res nostras, pro animabus nostris, sive etiam pro rebus sancti Petri vel sancti Gorgonii, ad usum fructuarium adquirendas, quas pater meus tenuit in precaria in pago Scarponinse, in fine Cypponiaca, in loco nuncupante Feo monte. ln ipsa quoque fine Cipponiaga donamus res nostras, sicut ipsi custodes per mensuram de manibus nostris susceperunt, in loco qui vocatur in Pradilo campum, et pratum in alio quoque loco qui dicitur in Stirpo, in tercio loco nuncupante in Calvino, in quarto loco in Dodono campo. Donamus etiam pratum ad Oron, similiter in alio loco pratum in Fraxinido, in tantum ut ab hac die ipsa ecclesia vel ipsi custodes habeant potestatem tenenendi sic, commutandi, vel quicquid ad augmentum eorum facere voluerint, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem faciendi. Si quis vero quod fieri non credo, si ego aut ullus de heredibus nostris contra hoc testamentum venire temptaverit, aut infrangere voluerit, ei non liceat stipulatione subnixa. Actum in atrio Sancti Laurentii, IIII kalendas novembris, anno VI regnante Karolo rege, post decessum Lotarii iunioris, in Francia, anno ab incarnatione Domini DCCCLXXV, indictione VIII, epacta XI, concurrente V. Signum Beremberti et Godenane, Magneni, Hardebardi, qui hoc testamentum fieri rogaverunt; S. Wadegrinni; S. Gisoni; S. Allefridi; S. Rageneri; S. Ansuidi; S. Ricmanni; S. Enweni; S. Gundrici. Ego Anglevertus, ex precepto Winigisi rogatus et emmanuensis, scripsi et subscripsi.