Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
COMMUTATIO INTER WALTARUM PREPOSITUM GORZIE ET AMELRICUM.

Ordo rationis iure expostulat quociens mundanarum rerum probabilis commutatio certum nititur obtioere tramitem, adhibita inviolabilis caritatis exhibitione, illud quod invicem largiflua karitas impertiri non abnuit scriptis omnimodis roboretur; unde et quod prudentissima sanxit antiquitas nec minus fragilioris evi posteritas, hoc idem inconvulsa apicum adnotatione firmare satagit, quatinus rationabiliter colla ta nulla postmodum possint rerum varietate turbari. Quamobrem placuit atque convenit inter virum venerabilem Waltarium, prepositum Gorziensis monasterii, necnon et alium hominem nomine Amelricum, per licentiam et consensum domni Adventii, sancte Mettensis ecclesie venerabilis episcopi, atque omnis congregationis monacorum monasterii Gortiensis, ut quasdam res, pro ambarum partium oportunitate, inter se commutare deberent; quod ita et fecerunt. Dedit igitur supradictus Amelricus, de terra proprietatis sue, in pago Scarponinse, in fine vel villa Aconiaca, ad partem sancti Petri vel sancti Gorgonii atque fratrum, in longitudine perticas XX et II et pedes VIII, in una fronte perticas IIII, in alia fronte perticas II et pedes XV; et habet ipsa pertica in longitudinem pedes XX; que determinatur ita : de uno latere ratio Sancti Stephani, de alio latere Riwaldus tenet, de una fronte Lambertus et Constantius tenent, de alia vero fronte Girbertus tenet; infra hanc determinationem totum ad integrum. Et econtra in recompensationem dedit prefatus Waltarius prepositus, ex ratione sancti Petri seu sancti Gorgonii, iam dicto Amelrico, mansum unum situm in pago Scarponinse, in Aconis villa, habentem in longitudinem perticas VI et pedes XI, de ambabus frontibus perticas VI, cum iam dicta pertica mensuratum, et terminatur sic : de uno latere et una fronte ipsius sancti Petri vel sancti Gorgonii atque fratrum, de alio latere Gauzfridus et Gautpertus et Harlandus tenent, de alia vero fronte caminus est; infra hanc terminationem totum ad integrum. Ea vero ratione ut quicquid pars iuste et rationabiliter alteri contulit parti iure hereditario succedat, et de collatis unaqueque pars quicquid facere decreverit, videlicet vendendi, donandi, commutandi, in omnibus libero potiatur arbitrio. Si quis autem quod fieri non credimus, si aliquis hanc commutationem violare temptaverit, aut eam inrumpere vel immutare conatus fuerit, auri libras duas persolvat, et quod repetit evendicare non valeat cum stipulatione subnixa. Actum in Gorcie monasterio, publice, anno ab incarnatione Domini DCCCLXVIII, indictione I, epacta XXIII, concurrente IIII, anno XIII regnante domino nostro Lothario gloriosissimo rege. Signum Amelrici, qui hanc commutationem fieri et firmare rogavit. S. Agnardi; S. Ansaldi; S. Rimberti; S. Girberti; S. Lamberti; S. Custantini; S. Evorini; S. Harlandi; S. Meregaudi; S. Johannis; S. Leuberti; S. Amantini; S. Barnefridi; S. Gatfridi; S. Geldini; S. Flotberti; S. Deorulfi; S. Aunulfi; S. Magnardi; S. Ofteri; S. Harmanni; S. Johannis; S. Odelgeri; S. Waini; S. Dominioni; S. Gauperti; S. Magenberti; S. Rotfridi; S. Ricfridi; S. Seranni; S. Martini; S. Acmeradi; S. Haginoni; S. Frehenberti; S. Eddoni; S. Gauzaldi. Ego Petrus, ad vicem Bodini cancellarii, hanc commutationem scripsi et subscripsi.