Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
PRIVILEGIUM DONNI ADVENTII EPISCOPI.

Pastoralis officii sollertia, dum circa custodiam crediti gregis invigilat, asperitatem persequentium sub ovina veste latentium sedare non trepidat. Qui enim vices Dei, regis eterni, suscipit, ut eius nominis virtute personarum acceptio adnulletur, et inviolatum equitatis iuditium roboretur, profecto non oportet dissimulare libertatem veritatis, Domino dicente : « In mundo pressuram habebitis; sed confidite quia ego vici mundum. » Non levis est noxa peceatis communicare alienis. Hi qui sacris ecclesiarum sedibus president pro exaltatione commendate rationis dignum est ut ingeniosa magne sollicitudinis cura excubent, quatinus spiritales oves absque ullius occasionis molestia sacram exibere miliciam valeant. Igitur Adventius, sancte et venerabilis Mettensium urbis sedis divini respectus gratia pontifex, circa vigilias plebis commisse diligenti mentis sagacitate desuflans, monasteria et predia ad magnificam preciossissimi Christi martyris Stephani aram aspicientia, que olim distracta fuerant, post transitom predecessoris mei Drogonis, recolende memorie archiepiscopi, non solum per firmitatem regalis edicti a precellentissimo rege Hlothario adeptam, verum etiam ex aoctoritate synodice diffinitionis que in nostra sede, imperante summo et universali papa Nicholao, canonice celebrata est, in suo statu, Deo auxiliante, restituimus, ubi etiam mandata per legata Romane sedis accepimus, ut facultates rerum ecclesie nostre redintegraremus, sicut in eodem privilegio continetur, quod in eadem sancta synodo, iuditio legatorum beatissimi pape Nicholai, et consensu episcoporum multiplicium regionum patratum est. Patet cunctis quantas ecclesia nostra scissuras pertulerit, cum monasteria secularium fuerint domicilia virorum, pene iam hereditas Dei suis nudabatur obsequiis, nefaria distribucione prevalente. Inter queque direptionis dispendia nobilius monasterium nostre dioceseos, quod super fluvium Gonie fundatum est in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli et beati Stephani prothomartyris, ubi preclarum beati martyris Gorgonii corpus humatum tenetur, temporibus predicti antecessoris nostri, hue illucque rerum suarum scissionem pertulit, cum ipsius monasterii abba, nomine Haldinus, ab hac luce subtractus est, in tantum quod sine dolore proferre nequimus, ut vix sacrum monachorum agmen victus necessitatem haberet. Sed cum iam laicalibus deservire imperiis predictum locum Hlotharius rex censuit, Bivino cuidam comiti illud committens, paulatim deficientibus alimentorum et tegumentorum solaminibus regularis observatio minuebatur, religio monastica infirmabatur, ecclesie nulla ornatus gratia decorabantur, ipsaque altaria pluviis et nuditatibus aspemabantur. His lamentationum singultibus lacessitus, cum propheta heiulabam, « Quis, inquiens, dabit capiti meo aquam et occulis meis fontem lacrimarum; et flebo populu m meum die ac nocte. » Nam quia instantia mea cotidiana erat sollicitudo monasterii predicti, quod predecessores mei novo liberalitatis fundo ditaverunt, accessi ad gloriosissimum regem Hlotharium, et, expositis privilegiis et cartulis quibus sacer locus nitebatur, a potestate illicite dominationis eruere festinavi, ibique regularis observantie abbatem nomine Bettonem constitui, ut monachi, sue professionis non immemores, iugo Christi suavissimo colla flectere non ignorent. Nempe postquam dive recordationis predecessor meus Chrodegangus, archiepiscopus, iam dictum monasterium novo fundamine instruxit, osque ad detestandas preloquute calamitatis oppressiones, a regularibus abbatibus gubernabatur, possidentibus et dominantibus integritatem assequentium facultatum. Quapropter quia, Deo cooperante, ipsum cum omnibus ad se pertinentibus a ditione improbe devastationis liberavimus, decernimus cenobium Gorzinse in honore beati Petri apostoli et Stephani martyris, ubi inclitus martyr Gorgonius ammirabili virtutum lande choruscat, regulariter gubemari, ipsumque ac pristinam omnium rerum suarum redintegrationem Bettoni abbati et successoribus suis perpetim disponimus obtinendum, ea ratione ut quando viam universitatis aliquis abierit, noster vassallus aut aliqua persona qui beneficia de rebus supradictis habent, filii eorum et propinqui, ut non optineant ea omnimodis interdicimus, sed absque mora, sine ullius contradictione, ad Bettonem abbatem et ad successores eius ac ad monachos, qui ibidem Deo militant, redeant. Si vero interim locus evenerit ut de nostro indominicato, aut de rebus quas adhuc multi per nostrum beneficium retinent, commutare oportune possimus, dabimus de nostro ut restitutio sancti Petri rerum integra perseveret. Prestarias autem et commutationes prevideat predictus abbas cum monachis sibi commissis, et quod utile iudicaverit faciat. Cappellas villarum et dotalicia in antiquum statum reformamus, ut, sicut fuit temporibus Theomari, eiusdem loci abbatis, ita necessitatibus fratrum deservire facial. Familia vero eiusdem cenobii eo servitutis obsequio quo fuit priscis temporibus in eo permaneat. Ad ultimum vero humiliter preobtamus ut, eodem honoris privilegio, locus prenominatus perseveret cum omnibus appendiciis suis, quo continetur in decretis predecessorum meorum. Predia villarum que comparata sunt, vel a nobilibus viris donate sunt vel erunt, usibus et dispositionibus abbatis et monachorum perpetualiter subdantur, ut spiritalia et temporalia habeant sufficienter, et Deo in perpetuum placeant. Si vero ipse aut aliquis successorum nostrorum, cum divino intuitu, pro reverentia Dei et sanctorum patrociniis in predicto loco locatis, et anime nostre remedio, in perpetuum manendum censemus, irritum duxerit, aut in aliqua parte infirmaverit, sciat se terribilem rationem redditurum in die tremendi examinis pro sacrilego ausu, cum Dominos, iustissimus iudex, ad iudicandum venerit et dignum unicuique facto remunerationem attulerit. Ut autem hoc firmitatis nostre decretum perpetuo tempore servetur et a nullo immutetur, manus proprie conscriptione immutabiliter censoimus. Adventius, sancte Mediomatricensis ecclesie episcopus, huius ecclesiasticarum rerum privilegii restitutionem manu propria firmavi, ac roborandam omnium successorum nostrorum per Christum manibus exoro et humiliter exposco. Huncanno ab incarnatione Domini DCCCLXIII, indictione XI, epacta XXVIII, anno VIII Lotharii iunioris, Mettis, presentem patrationis sue dictatum de integra restitutione suarum rerum, monasterium beati Petri apostoli et sancti Gorgonii martiris optinuit, sicut auctoritas excellentissimi pape Nicholai per legatos suos in eadem urbe determinavit, et in privilegio Sancti Stephani continetur.