Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
IN NOVIANT ET IN ODONIS VILLA.

Sancta mater ecclesia divinis atque apostolicis oraculis salubriter ac fideliter in ipso suo initio instituta, que nichil proprium noverat habere, sed suis filiis spiritualiter largiflue karitatis saluberrimam communionem pro exemplo proposuit, immo omnibus ortodoxis, atque patribus, atque ecclesiarum Dei cultoribus veneranda ac recolenda multipliciter exempla reliquit, videlicet ut de his que christianissimi principes, ac ceteri Dei cultores, animarumque suarum devotissimi procuratores sacris locis in cultu divine religionis dicatis contulerunt, rectores ecclesiarum, perspecta uniuscuiusque loci sancti necessitate, sub unius regiminis cura atque unius sedis dignitate contigua sacris impertire non abnuunt altaribus, quia latitudo caritatis illo extenditur ut sollicitudo omnium ecclesiarum modis omnibus procuretur. Idcirco ego, largiente divina clementia, Adventius nomine, non merito Mettensis ecclesie episcopus, pro divino intuitu, super aram sancte Dei genitricis Marie, seu almi Gorgonii, cuius oratorium in monasterium quod vocatur Gorzia, ubi sancti monachi in Dei nomine laudes persolvunt, quasdam portiones ex rebus ipsius sancti Gorgonii quas Alledeus dedit ad prefatam ecclesiam beati Gorgonii, seu accepit de rebus predicti sancti idem in pago Scarminse, in villa Caulido, et in villa Sumtonis, vel in eorum finibus, quicquid memoratus Alledeus per precariam tenuit, id est mansos, campos, prata, silvas, cuita et inculta, et in altero loco, in villa Noviandum, dimidium mansum euro dimidia sorte, et in Ernaldo villa vineolam unam; de predicta precaria est in pago Metense, subtus villam Siago, vinea I, que habet terminationem de ambabus lateribus et ambabus frontibus ratio Sancti Stephani , tradere decrevi, videlicet ut, nostris futurisque temporibus, in aogmento nostre mercedis custos eiusdem altaris easdem res in sua recipiat obedientia, scilicet ut, ob nostram memoriam, de fructibos ipsius, cotidiane oblationes eiusdem sancte Dei genitricis ac sancti Gorgonii are fideliter imponuntur et luminaria procurantur. Si quis vero successorum nostrorum quod non optamus, aut forte principum, seu ulla umquam persona eandem oblationem sen procurationem, constituta luminaria nostra manu propria supra iamdictam aram impositam, ullo argumento aut violentia huius auctoritatis paginam sciens abstrahere nisus fuerit, ut canonica liquido pandit auctoritas, inrevocabili anathemate feriatur. Et ut hec nostre traditionis aoctoritas futoris temporibus inviolata permaneat, manu propria subter eam firmavimus. Adventius, Mentensis episcopus; Ragimarius, abbas; Hubaldus, primus cens.; Hiltharius, corepiscopus ; Merduvinus, decanus; Salomon, presbiter; Amalbertos, presbiter; Heldolfos, presbiter; Waldradus, presbiter; Atolio, decanus; Ragnarius, prepositus; Landovinus, monachus; Erlebaldos, monachus; Waltarius, monacus; Bergorinmus, monachus; Dodo, monachus; Bodo, monachus; Odelfridus, monachus; Bovo, diaconus; Hildigarios, diaconus; Bertholfus, diaconus; Nitcharius, monachus; Bertho, diaconus; Adelherus, diaconus; Waltarius; Arimodo; Anselmus; Rambertus †; Adowardus †; Ynargo †; Queldo †; Teufrido †; Walo †; Albricus †; Rotardus †; Rodulfus †; Rameradus †; Leuderus †; Bercaudus †; Fracmarus †. Actum anno ab incarnatione Domini DCCCLVIII, indictione VI, epacta III, concurrente V, anno IIII Lotharii iunioris.