Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
COMMUTATIO QUAM FECERUNT ANSBALDUS, PRUMENSIS ABBAS, ET BETO, ABBAS GORZIENSIS.

Ordo rationis iure expostulat ut quotiens mundanarum rerum probabilis commutatio certum obtinere nititur tramitem, adhibita inviolabilis caritatis exhibitione, illud quod invicem largiflua caritas impertiri non abnuit scriptis omnimodis roboretur; unde et quod prudentissima sanxit antiquitas nec minus fragilioris evi posteritas, hoc idem inconvulsa apicum adnotatione firmare satagit, quamvis rationabiliter collata nulla postmodum possint rerum varietate turbari. Quamobrem placuit atque convenit inter venerabilem virum Ansbaldum, monasterii Prumiensis abbatem, et virum illustrera Bettonem, Gorziensis monasterii abbatem, per licentiam domni Lotarii regis, ut quasdam res inter se commutarent; quod ita et fecerunt. Dedit igitur Ansbaldus predictus abbas iam fato Bettoni abbati, ad partem ecclesie sancti Petri vel sancti Gorgonii, ex ratione monasterii Prumiensis, in pago Treverensi, in villa nuncupante Cluserado, vineam I, que habet in longum pertigas XVI, in latus perticas IIII et pedes X, sub his terminationibus : in latere uno ratio Sancti Villibrordi, in alio Sancti Simphoriani, et in una fronte fluvius Mosella, in alia nos ipsi donatores. Et econtra in recompensationem dedit prefatus venerabilis Betto abbas iam fato Ansbaldo abbati, ad partem ecclesie sancti Salvatoris Prumiensis monasterii, per licentiam domni Adventii, Mediomatricorum episcopi, mansum I de ratione sancti Petri vel sancti Gorgonii, infra Mettis civitatem, super fluvium Moselle, in regio qui dicitur Porto, qui habet in longum perticas VIII, et in una fronte perticas II et pedes V, et in alia perticas II et pedem I, sub his terminationibus : in una parte strata publica, in ambobus lateribus ratio Sancti Stephani; ipse mansus in una parte vadit usque ad mediam Mosellam. Ea vero ratione ut quicquid pars iuste et rationabiliter alteri contulit parti, iure hereditario succedat, et de collatis unaqueque pars quicquid facere decreverit, videlicet vendendi, donandi, commutandi, in omnibus potiatur arbitrio. Si quis vero quod fieri non credimus, si aliquis hanc commutationem violare temptaverit, auri libras VI persolvat, et quod repetit evendicare non valeat. Et ut hec commutatio omni tempore firma et stabilis permaneat, manu propria illam roboravimus, et manibus fratrum nostrorum roborari fecimus. Facta commutatio publice, sub die III nonas novembris, anno ab incarnatione Domini DCCCLXIIII, indictione XII, anno VIIII regnante domno Lothario nobilissimo rege. Ego Ansbaldus, Prumiensis monasterii abbas, hanc commutationem a me factam subscripsi. Ego Adalbertos levita subscripsi. Ego Frabertus monachus subscripsi. Ego Odacrus presbiter et monachus subscripsi. Ego Wigo monachus subscripsi. Ego Willaicus subdiaconus et monachus subscripsi. Ego Filimarus presbiter subscripsi. Ego Beroldus monachus subscripsi. Ego Gawulfus presbiter subscripsi. Ego Ratgildus presbiter subscripsi. Ego lsnardus presbiter et monachus subscripsi. Ego Ermengaudus monachus subscripsi. Ego Zogono diaconus subscripsi. Ego Otgarius monachus subscripsi. Ego Abdo monachus subscripsi. Ego Beroldus indignus presbiter subscripsi. Ego Eigil peccator presbiter subscripsi. Ego Adalhardus subdiaconus subscripsi. Ego Odo monachus subscripsi. Ego Rodingus monachus subscripsi. Ego Gozhelmus monachus et subdiaconus subscripsi. Ego Adalbertus monachus subscripsi. Ego Hunfridus presbiter subscripsi. Ego Jonathas presbiter et monachus subscripsi. Ego Luiduinus monachus subscripsi. Ego Meginarius monachus subscripsi. Ego Grimuinus monachus subscripsi. Ego Hudo monachus subscripsi. Ego Herlebertus monachus subscripsi. Ego Folcuinus monachus subscripsi. Ego Adalbertus monachus subscripsi. Ego Wichardus monachus subscripsi. Ego Ymmo monachus subscripsi. Ego Wernarius, humilis levita, hanc commutationem iussus scripsi et subscripsi.