Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
EIUSDEM PRECARIA.

Venerabili in Christo Bivino, comiti atque abbati de monasterio sancti Stephani et sancti Petri vel sancti Gorgonii, vel illis fratribus qui in Gorzie monasterio consistere videntur, Fredalous et coniunx sua Blitgia pariter precatores. Cognoscatis, dum et omnibus non est incognitum, qualiter res nostras in pago Scarponinse, in fine Buriciaga, vel in ipsa villa Buriago, mansum unum; ipse mansus habet determinationes de uno latere ratio Sancti Stephani, et de alio latere Octulfus tenet, de una fronte caminus, de alia vero fronte Magdis fluvius currit; inter istas terminationes totum ad integrum, et ad ipsos mansos aspicientes de terra aratoria iornales XXX; et in fine Betoniaga vineam unam que vocatur in Hatoino vineas, ubi possunt colligi de vino modii XXX, et mancipia duo his nominibus : Ramenger et Lanthagd, ad partem ipsius monasterii sancti Petri vel sancti Gorgonii donavimus vel affirmavimos. Postea nostra fuit peticio, et ipsius Bivini comitis atque abbatis vel omnium fratrum qui in Gorzie monasterio adsistunt fuit voluntas, ut tam ipsas res quas nos modo donavimus, et mancipia, et alias res quas nos ad tempus Aldini abbatis condonavimus, et mancipia in pago Mislinse, in villa Aviniago, mansos duos, et vineam unam, et terras, et prata, et silvas ad ipsos mansos aspicientes, ita et mancipia VI, et in alio loco quos nos ipsi ad ipsam casam Dei ad tempos Drogonis condonavimus vel affirmavimus, hoc est in pago Scarponinse, in fine Ragemberciaca, mansos IIII, et farinarium dimidium, et vineas, et terras aratorias, et prata et silvas, quicquid in ista fine et in aliis finibus nos antea condonavimus ad ipsam casam Dei, et res, et mancipia, et quicquid genitrix mea Osianna per prestariam habuit in pago Muslinse, in fine Archesingas, et in Sesmeringas, et in Bertmeringas, vel in ipsas villas, tam mansis, campis, pratis, pascuis, vineis, silvis, cultis et incultis, aquis aquarumve decursibus, et mancipia desuper commanentia vel aspicientia, et in Baldofo villa mansos duos, et terram, et prata, et silvas ibidem aspicientes, et mancipia ibidem commanentia vel aspicientia, et quicquid ibidem de iodominicato habet, et terram, et prata et silvas, totum in integrum mihi Fredaloo, et uxori mee Blitgiane, et filio meo Ramgefrido, sub usu fructuario ordine nobis beneficiare deberetis; quod ita et fecistis, in ea vero ratione ut, quandiu advivimus et utrumque pari suo supervixerit, ipsas res et mancipia, quicquid nos ad ipsam casam Dei condonavimos, et alias res quas vos nobis beneficiatis, valeat excolere vel usare, et nullum exinde habeamus pontificium aliqoid minuendi nec alienandi, nisi quicquid ibidem addere aot immeliorare potuerimus. Post nostrum quoque discessum, quando quidem Deus voluerit, ipse res et mancipia cum omni supraposito, absque ullius contradictione vel iudicis assignatione, ad partem sancti Gorgonii omnimodis revertantur; et censum annis singulis ad festivitatem sancti Gorgonii, quod est V idus septembris, de argento solidos IIII dare faciamus; et si de ipso censu negligentes aut tardi apparuerimus, contra ipsam casam sancti Petri vel sancti Gorgonii, vel costores, fidem faciamus, et de ipsis rebus eiecti esse non debemus. Facta precaria in atrio Sancti Petri Gorzie, anno quo supra.