Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DONATIO QUAM FECIT FREDALOUS.

Nos itaque Fredalous et conjunx sua Blitgia pariter cogitavimus, pro animarum nostrarum remedio, seu et pro eterna retributione, ut veniam de peccatis nostris consequi mereamur in futuro, donamus res nostras donatumque in perpetuum esse volumus, et promptissima voluntale confirmamus ad partem sancti Petri vel sancti Gorgonii, vel ad monasterium quod vocatur Gorzia, ubi Bivinus cornes atque abbas, necnon et Landoinus prepositus preesse videntur, vel cuncta congregatio monachorum fungunt officio, hoc est res nostras in pago Scarponinsi, in fine Buricensi, in ipsa villa cuius vocabulum est Buriago, mansum unum; qui mansus determinatur sic : de uno latere ratio Sancti Stephani, de alio latere Octulfus tenet, de una fronte camions est, de alia vero fronte Magdis fluvius currit; inter istas determinationes totum ad integrum; ad ipsum mansum aspicientes de terra aratoria iurnales XXX; et in fine Betoniaga, de pralo ad fenum faciendum carradas tres; et in ipsa fine Betoniaga vineam unam que vocatur in Haldin vineas, ubi possunt colligi de vino modii XXX, et mancipia duo his nominibus : Ramenger et Lanthagd. lsta omnia superius nominata, ut quicquid pars ipsius monasterii exinde elegerit, liberam in omnibus habeat Polestatem faciendi. Si quis vero, nos ipsi aut ullus de heredibus nostris, contra hanc donationem sive testamentum venire temptaverit, aut eam infringere voluerit, inferat ei contra ipsam casam Dei et sancti Petri vel sancti Gorgonii, vel costores ecclesie, auri libram unam, argenti pondera II muleta sustineat, et quod repetit evendicare non valeat; sed donatio ista firma permaneat stipulatione subnixa.Actum Gorzie, in atrio Sancti Petri et Sancti Gorgonii, publice, anno ab incarnatione Domini DCCCLVII, indictione V, epacta XXII, concurrente IIII, anno II Lotharii regis. Signum Fredaloi et coniugis sue Blitgiane, qui hoc testamentum fieri et firmare rogaverunt; Signum Rangefridi, filii eorum, consentientis; S. Elpaldcenti; S. Bomone; Signum Anselomi advocati; S. Belegrim; S. Adelsaroi; S. Rudrig; S. Robert; S. Riquien; S. Bertranni; S. Altaivii; S. Blither; S. Gumbert; S. Guntelin; S. Feremunt; S. Radaldi; S. Beton. Ego Godefridus, presbiter, ex premisso Hagmerigi, emmanuensis rogatus scripsi et subscripsi.