Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
EIUSDEM PRECARIA.

Domino sancto et in Christo venerabili Bivino, abbati, una cum illis fratribus qui in Gonie monasterio consistere videntur, Anselomus, et coniunx sua Erkensenna, et filius noster Hildoinus, pariter precatores. Cognoscatis, dum et omnibus non est incognitum, qualiter nos donamus res nostras in pago Scarponinsi, in fine Wallea et in fine Didoniga; donamus de terra arabili ancingas tres, et de prato ad fenum colligendum karratas tres, ad ipsum prefatum monasterium sanctorum Petri et Pauli et sancti Gorgonii, quod est constructum super fluvium Gonie, condonamus, tradimus atque transfirmamus. Postea nostra fuit peticio, et vestra habuit benivolentia, ut ipsas res, et alias sancti Petri et sancti Gorgonii, que sunt in ipso pago Scarponinse, vel in fine Ceiensis, vel in ipsa villa, et in Letranno fine, et ad Waleburas, et in fine Ridercea vel Riwelcea; inde sunt tam mansis, casticiis, pratis, campis, pascuis, silvis, et vinea una ad Siag, ipsas res superius nominatas, vos nobis beneficiare deberetis; quod ita et fecistis, in ea vero ratione ut, quandiu nos advivimus, vel qualis pari suo superstes fuerit, per vestrum beneficium seu successorum vestrorum, diebus vite nostre, valeamus excolere vel usare, et nullum exinde in quibuslibet rebus vel corporibus pontificium habeamus aliquid minuendi, nisi quicquid ibidem addere aut immeliorare vel adtrahere potuerimus. Post nostrum quoque discessum, quando quidem Deus voluerit, ipse res immeliorate, absque ullius contradictione vel iudicis assignatione, ad ipsum monasterium iam dictum Gorzia omnimodis revertantur. Et convenit in censum annis singulis ad festivitatem sancti Gorgonii, quod est V idus septembris, de argento denarios XII dare faciamus; et si de ipso censu tardi aut negligentes apparuerimus, fidem exinde faciamus. Et ipsas res quandiu advivimus, vel qualis parem suum supervixerit, valeat excolere vel usare. Facta precaria anno quo supra, et idem testes qui supra.