Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DONATIO QUAM FECIT ANSELOMUS.

Ego in Dei nomine Anselomus, et coniunx mea Erkensenna, et filius noster Hildoinus, pariter, pro Dei timoris intuitu, vel pro anime nostre remedio, sen et pro eterna retributione, per hanc cartulam donationis sive testamenti donamus ad sacrosanctum monasterium beatorum apostolorum Petri et Pauli vel sancti Gorgonii martyris Christi, ubi inclytus ac preclarus martyr Gorgonius in corpore requiescit, vel ad monasterium quod vocatur Gorzia, ubi in Dei nomine Bivinus abbas, vel cuncta congregatio monachorum preesse videtur, hoc est res nostras proprias in pago Scarponinsi, in fine Walcillea, et in fine Doniga; donamus de terra arabili ancingas tres, et de prato ad fenum colligendum carratas tres, condonamus, tradimus atque transfundimus perpetualiter in Dei nomine ad possidendum, ita ut ab hac die habendi, tenendi, dominandi, commutandi, vel quicquid exinde facere vel eligere voluerint, in omnibus habeant potestatem faciendi. Si quis vero quod fieri minime credimus, si nos ipsi aut ullus de heredibus vel proheredibus nostris, seu quelibet alia opposita persona, contra hanc donationem venire temptaverit, aut eam irrumpere vel immutare voluerit, inferat partibus fisci iuribus auri libram I, argenti pondera duo muleta eomponat, et quod repetit evendicare non valeat, sed presens donatio omni tempore firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa. Actum in villa cuius vocabulum est Fagido, in atrio Sancti Gorgonii, publice, anno ab incarnatione Domini DCCCLVI, indictione IIII, epacta XI, concurrente III, in anno primo post obitum Lotharii imperatoris, regnante filio suo Lothario rege, VIII idus julii. Signum Anselomi, et coniugis sue Erkensenne, et filii eorum Hildoini, qui hanc cartulam sive testamentum fieri et firmare rogaverunt; Signum Teodini; S. Walieri; S. Martini; S. Adelradi; S. Herlomanni; S. Rothfridi; S. Ragnhardi; S. Ermenulfi; S. Everardi; S. item Ermenulfi; S. Everardi. Ego Godefridus, presbiter, rogatus scripsi et subscripsi.