Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
EIUSDEM PRECARIA.

Venerabili in Christo patri nostro domno Drogoni, gratia Dei archiepiscopo atque abbati de monasterio sancti Stephani et sanctorum Petri et Pauli vel sancti Gorgonii, cuius vocabulum est Gorzia, Fredaluus, et coniunx sua Blitgia, pariter precatores. Cognoscatis, dum et omnibus non habetur incognitum, qualiter nos res nostras in pago Scarponinse, in fine Raginbertiaca, vel in ipsa villa Raginber curte, et in fine Cadercinse, hoc est mansos duos vestitos, et alios mansos II, et vineas duas, et farinarium unum, campos, et silves, terras arabiles que ad ipsos mansos sunt aspicientes, ad unumquemque mansum iurnales XL, de prato ad fenum faciendum ad carradas XII, et mancipia VI his nominibus : Agner, Angleherus, Autgario, Ramerane, Anslint, Teutgart, ad partem ipsius monasterii sancti Stephani et sancti Petri vel sancti Gorgonii, vel ad partem domni Drogonis, condonavimus vel affirmavimus. Postea nostra fuit peticio, et vestra habuit pietas, et fratrum fuit voluntas, ut tam ipsas res et maneipia quam et alias res sancti Stephani in pago Moslinse, vel in villa Auviniago, quas nos ad parteoi sancti Stephani dedimus, inde sont mansi duo, et alie res que ad ipsos mansos aspiciunt, campi, prata, vinea una, silve in integrum et mancipia super ipsum cummanentibus, et in fine Argesyngas, et in Sismerengas, et in Bertinerengas, quicquid ibidem genitrix mea Osianna per prestariam habuit, in integrum totum, et in pago Scarponinse, in lnwaldo villa, et in fine Betheniaga, et in fine Xuroninse, et in Villare, quicquid modo in ipsas fines per prestariam habuimus, et mancipia ibidem commanentia, et res et mancipia totum in integrum, et ibidem in ipsas fines precamur mansos duos et dimidium, et illas terras que ad ipsos mansos aspiciunt, campos et prata, et de ipso meo beneficio in integrum, et in Badullo villa mansos duos, et terras arabiles, et prata ad ipsos mansos aspicientia, et mancipia super commanentia, idem totum integrum michi Fredaluo, et uxori mee Blitgane, et filio meo Ragenfrido, et nepoti meo Fredalao, sub usu fructuario ordine nobis beneficiare deberetis; quod ita et fecistis, in ea vero ratione ut, quamdiu nos advivimus, utrumque alium supervixerit ipsas res et mancipia valeant excolere vel usare, et nullum exinde habeamus pontificium minuendi nec alienandi, nisi quicquid ibidem addere aut immeliorare potuerimus. Post nostrum quoque, quando quidem Deus voluerit, discessum, ipse res et mancipia cum omni superposito, absque ullius contradictione vel iudicis assignatione, ad partem sancti Stephani vel sancti Gorgonii omnimodis revertantur. Et censum annis singulis, de festivitate in festivitatem aliam sancti Gorgonii, quod est V idus septembris, de argento uncias duas dare et adimplere faciamus; et, si de ipso censu negligentes apparuerimus, contra ipsam casam Dei sancti Petri vel sancti Gorgonii vel costores fidem faciamus, et de ipsis rebus eiecti esse non debemus. Facta precaria in monasterio Gorzie, in atrio Sancti Petri, in publico, anno quo supra.