Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
IN INWALDI VILLA ET IN VILLARE.

In nomine Domini. Drogo, gratia Dei Mediomatrice urbis ecclesie archiepiscopus ac sacri palacii primus cappellanus. Agnoscant igitur omnes fideles sancte Dei ecclesie, videlicet sancti Stephani et sancti Petri, que sita est infra monasterium Gorzie, in quo etiam venerantur cineres beati Gorgonii martyris, presentibus scilicet et futuris, quod Ogulfus quidam, vassallus noster, et coniunx sua Cara, dederunt de rebus sue proprietatis quandam partem ad nominatam ecclesiam, almi videlicet Petri, in pago Scarponinsi et eiusdem finibus; scilicet : in termino Ligoniaga, Bauleniaga, mansos II, unum vestitum et alterum; in ipsa villa habet de terra arabili in ipsis finibus iomales CLXXX, de prato ad fenum colligendum karratas XIIII, et mancipia VI, his nominibus : Hardrado, Everaldo, Eilaldo, Agifrido, Erembergane, Rothaide; omnia que supra intimata sont perpetualiter ad possidendum condonaverunt. Post hoc namque predictus Ogtulfus nostram adiit mansuetudinem, precando ut nos ipsas res et alias concederemus de facultate prefate ecclesie sancti Petri, nostreque potestatis, huic et uxori eius Kare, filiisque eorum Halaino et Theufredo; quas ipse a nobis beneficiatas habuit, per consensum fratrum qui in ipso monasterio Deo militare videntur, scilicet : in Sione villa mansum unum et casam, et in fine Rovorodinse terram arabilem et prata, et in lnwaldi villa mansos V, et in Villare mansum I, et alias res que aspiciunt ad eas, ad integrum, diebus vite illorum, cessimus per prestitum beneficium; et de Sancti Stephani dominicatis terris ancingas XII, et mancipia desuper commanentia, et alias quas beneficiavimus illi de ratione quam Angilmarus dedit ad partem Sancti Stephani in prefata villa lnwaldi villa, et in finibus Seroninsis mansos IIII cum terris et pratis, et in Patriniago mansum unum, cum terris et pratis et mancipiis supersistentibus, et quicquid ad easdem respicit, omnia perpetualiter. In eo namque tenore ista superius intimata sunt ut, diebus illorum vite, de datis et acceptis libero potiantur arbitrio, quiscumque superstiterit, absque contradictione supervenientium; censumque annis singulis dare studeant de argento solidos II, in festivitate sancti Gorgonii et in festivitate sancti Stephani solidum I; si vero de ipeo tardi aut negligentes, propter aliquam incongruentiam, fuerint, redeat census ad propria; ipsi tamen non abducantur. Post excessum autem eorum, quando quidem Deus atatuerit, date et accepte, cum omni superposito, et absque diminutione aliqua, ad prescriptas ecclesias revertantur. Ut autem firmiorem apud successores noatros hec precaria perpetuam obtineat stabilitatem, manu propria subter hanc assignavimus, anno ab incarnatione Domini DCCCXLIX , indictione XI, epacta XXIII , concurrente I, anno vero regni Lotarii imperatoris X, VII kalendas aprilis .Drogo archiepiscopus. Ego Haltwinus, monachus et presbiter atque prepositus, subscripsi; Ego Wibertus, monachus et presbiter atque decanus; Ego Landoinus, monachus atque presbiter; Ego Waltarius, monachus atque presbiter; Bergerinnus, monachus atque presbiter; Elmunbertus, monachus atque presbiter; Eroinus, monachus et presbiter; Everus, monachus atque presbiter; Ragnerus, monachus atque presbiter; Seghardus, monachus atque presbiter; Budinus, monachus; Winemannus, monachus; Rodgangus, monachus; Rotbertus, monachus; Ellebaldus, monachus; Bovo, monachus.