Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
IN VILLA RAIMBERTI CURTE.

Nos itaque in Dei nomine Fredaluus, et coniunx sua Blitgia, pariter cogitantes pro anime nostre remedio vel etema retributione ut veniam de peccatis nostris consequi mereamur in futuro, donamus res nostras, donatumque in perpetuum esse volumus, et promtissima voluntate confirmamus ad partem sancti Stephani et sancti Petri vel sancti Gorgonii, vel ad monasterium quod vocatur Gorzia, ubi domnus Drogo, gratia Dei archiepiscopus atque abbas, preesse videtur, vel cuncta congregatio monacorum fungunt officio, hoc est res nostras in pago Scarponinse, in fine Raginbertiaca, vel in ipsa villa Raginberto curte, hoc est duos mansos vestitos, et alios duos mansos, et vineas duas, et farinarium unum, et de aliis rebus in ipsa fine Ragimbertiaca, et in fine Caderecinse, et in fine Galliniaga, inde sunt campi, et silve, et terre arabiles ad ipsos IIII mansos, ad unumquemque mansum iurnales LX, una cum terminis et lateranibus eorum, quicquid ab hac die ibidem visi sumus habere, totum in integrum, et in ipsas fines de prato ad fenum faciendum ad carradas XII, et mancipia VI his nominibus : Agnero, Angleero, Autgario, Ratmerane, Anslint, Theutgart. Ista omnia superius nominata, ita ut quicquid pars ipsius monasterii exinde elegerint faciendum, liberam habeant potestatem faciendi. Si quis vero, nos ipsi aut ullus de heredibus nostris, contra hoc testamentum venire temptaverit, aut eum frangere voluerit, inferat ei contra ipsam casam Dei, sancti Stephani vel cos tores auri libram unam, argenti pondera duo muleta sustineat, et quod repetit evendicare non valeat, sed hoc testamentum firmum permaneat stipulatione subnixa. Actum in Gorzie monasterio, anno ab incarnatione Domini DCCCXLVIII, indictione XI, epacta XII, concurrente VII, anno nono imperii Lotharii regis. S. Fredalui, et S. coniugis sue Blitgiane, qui hoc testamentum fieri et firmare rogaverunt; S. Ogtulfi, germani sui consentientis; S. Anglemaro; S. Lodovino; †Teulbalt; †Rodulfi ; †Anselomi; Adhelsaroi; †Ernalrt; †Belecrin; †Altavio; †Bertero; †Hiberto; †Ranchero; Guntbert; †Blithero; Raginaldo; †Morlant; Deodenado; †Vundelmaro; †Helmerico; †Albrico; Remigii; Ragembert ; †Filimaro; †Faremont. Ego Hariouos, emmanuensis, hoc testamentum scripsi et supscripsi.