Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DONATIO QUAM FECERUNT HUNALDUS ET UXOR EIUS.

Ego in Christi nomine Hunaldus, et coniunx mea Hrotgardis, et filius noster Adelaldus, pariter sana mente sanoque consilio, donamus ad ecclesiam sancti Petri et sancti Gorgonii, que est constructa in pago Scarponinse, in monasterio quod dicitur Gorzia, ubi in Dei nomen Aldinus abbas presens custos esse videtur, idcirco nos donamus donum quod in perpetuum esse volumus; hoc est res et mancipia nostra in pago Stadunense, in loco qui dicitur ad Frezea villa, mansis, cum edificiis, olcis, campis, pratis, aquis aquarumve decursibus, et omnibus adiacentiis, quicquid in ipsa villa, vel in ipsa fine, potestatem babemus in integrum; similiter, in alio loco in ipso pago Stadunense, in loco qui dicitur ad Possessa, mansos cum edificiis, olcis , campis, pratis, aquis aquarumve decunibus, quicquid in ipsa villa vel in ipsa fine potestatem babemus, in integrum; necnon et in tercio loco, in ipso pago, in loco qui dicitur ad Warnegpont, mansos cum edificiis, olcis, campis, pratis, silvis, aquis aquarumve decunibus, quicquid in ipsa tria loca vel in ipsos fines visi sumos habere in integrum, et mancipia VI his nominibus : Gutbero, Adino, Adelen, Guntberto, Heltbert, Wenetagil, a presenti die pan ipsius ecclesie sancti Petri et sancti Gorgonii, et illi costores qui ad ipsam ecclesiam deserviunt, de iure nostro in eorum recipiant potestatem vel dominationem peqetualiter, in Dei nomen, possidendi, babendi, dominandi, vel quicquid exinde elegerint faciendi in omnibus habeant potestatem. Si quis vero quod fieri minime credimus, si nos ipsi vel ullus de heredibus nostris, aut quelibet ulla opposita persona, contra hoc testamentum venire temptaverit, aut eum infringere voluerit, inferat sacratissimo fisco auri libram I, argenti pondera duo ista muleta sustineat, et quod repetit evendicare non valeat stipulatione subnixa. Actum ad Frezea villa, anno ab incarnatione Domini DCCCXXXV, indictione VIII, epacta XVIII, concurrente IIII, anno XXII domini Hludovici serenissimi imperatoris. Signum Ehunaldi, et signum Hrohart, et Adelalt, qui hoc testamentum fieri et firmare rogaverunt; Signum Teutmari; Signum Wigiri; S. Gausperti; S. Dinogti; S. Hrodoani; S. Hancheri, S. Vulberti. Ego Rigbrandus, presbiter emmanuensis, scripsi et subscripsi.