Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
IN GUIONIS VILLA.

In Dei nomine placuit atque convenit inter venerabilem virum Haldinum, abbatem, et illustrem virum Heriwinum, una per consilium et licentiam domni et senioris nostri Drogoni, archiepiscopi, ut aliquas res pro communi utilitate et compendio inter se commutarent; quod ita a die presenti et fecerunt. Dedit igitur predictus venerabilis Haldinus abbas, de rebus sancti Gorgonii, iam dicto viro Herwino, ad partem proprietatis sue, in pago Vonzinse, secus fluvium Axna, in villa que dicitur Alta villa, mansum unum qui determinatur : de ambobus lateribus terra Sancti Stephani, de una fronte fluvium Axana, de alia vero fronte via publica, in quibus habet vineam unam, et de terra aratoria ancingas IIII et dimidiam. Et econtra, in recompensationem huius meriti, dedit prefatus Heriwinus, de rebus proprietatis sue, in pago Scarponinse, in Guionis villa, mansum unum cum casis vel ceteris edificiis, qui sic determinatur : de ambobus lateribus et una fronte terra sancti Petri vel sancti Gorgonii, de alia vero fronte via publica, in quibus habet inter totum de terra ancingas X; ea scilicet condicione, ut quicquid pars alteri contulit parti, deinceps iure firmissimo teneat atque possideat. Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas, manibus bonorum hominum roboratas, invicem fieri decreverunt, per quas inviolabiliter quicquid pars alteri parti contulit stare firmius censuerunt stipulatione subnixa.Anno quo supra actum.