Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DONATIO QUAM FECIT WALACHIO DE WARBOEDIS VILLA.

Ego in Dei nomen Warachio, cogitans pro anime mee et germani Aldefridi remedio, seu et pro etema retributione, ut veniam de peccatis nostris consequi mereamur in futurum, dono a die presenti ad ecclesiam beatorum Petri et Pauli vel sancti Gorgonii martyris, vel ad monasterium quod vocatur Gorzia, ubi Haldinus abbas preesse videtur, omnes res meas in pago Scarponinse, in fine Warbodegia, sive in Warbodo villa, et in fine Mauseociaga, et in fine Heppliniaga, quicquid in ipsas fines superius nominatas habeo, vel de qualicumque adtractu ad me pervenit; hoc sunt mansis. Et terminal ipse mansus de latere et fronte ratio Sancti Stephani est; de alio latere Sefius tenet; de alia vero fronte strada publica est, inter istas terminationes in integrum, et de aliis rebus in ipsas fines superius nomina tas; hoc sunt mansis, campis, pratis, pascuis, curtilis, ortilis, pomiferis, perviis, silvis, cultis et incultis, aquis aquarumve decursibus, totum in integrum. Hec omnia superius comprehensa, de iure meo in ius et dominationem sancti Stephani et sancti Petri et Pauli vel sancti Gorgonii dono, trado atque transfundo in Dei nomine ad possidendum, et quicquid pars ipsius ecclesie exinde elegerint faciendum, in omnibus liberam ac firmissimam habeant potestatem faciendi. Si quis vero, ipse aut ullus de heredibus vel proheredibus meis, contra hoc testamentum venire temptaverit, aut illud infringere voluerit, inferat contra ipsam ecclesiam sancti Petri et custores auri libram I, argenti pondera II muleta sustineat, et quod repetit evendicare non valeat, sed hoc testamentum firmum permaneat stipulatione subnixa. Actum in Bodilione, in atrio Sancti Martini, anno ab incamatione Domini DCCCXXIIII, indictione II, epacta XVII, concurrente V, anno XI imperii Hlodovici imperatoris. Signum Warachione, qui testamentum istud fieri et firmare rogavit; S. Tancheri; S. Goberti; S. Haberti; S. Wangerti; S. Odilarti; S. Agnarti. Ego Harouos, emmanuensis, rogatus hoc testamentum scripsi et subscripsi.