Wiggiricus donne à l'abbaye de Gorze ce qu'il possède à Charmont, dans l'Astenois.
Datierung: 804 02 28
Ausstellungsort: Le Fresne
In Christi nomine. Ego Wiggiricus, sana mente sanoque consilio donante ad ecclesias sancti Petri, sancti Stephani vel sancti Gorgonii, que sunt constructe in pago Scarponinse, ad iam dictum monasterium Gorzia, ubi in Dei nomine Magulfus, gratia Dei episcopus atque abbas, presens custos esse videtur, ego itaque, in Dei nomen Wiggiricus, dono res meas pro anima mea in pago Stadanensi, in loco nuncupante qui dicitur ad Calmontis, hoc est, tam in terris, mansis, casis cum edificiis, olcis, vineis, campis, pratis, silvis, aquis, paries et omnibus adiacentiis, quicquid ego et uxor mea Godruna pariter dato precio comparavimus in ipsa villa Calmontis, vel in ipsa fine, meas duas partes in integrum, a presenti die partes ipsas ad ecclesias sancti Petri vel sancti Gorgonii, ad ipsos eustores qui ad ipsas ecclesias deserviunt, de iure meorum recipiant potestatem vel dominationem perpetualiter in Dei nomine possidendi, habendi, dominandi, vel quicquid exinde facere voluerint liberam et firmissimam in omnibus habeant potestatem. Si quis vero quod fieri non credo, si ego, aut ullus de heredibus meis, aut quelibet ulla opposita persona, contra testamentum istud venire temptaverit, et illud infringere vel immutare voluerit, componat in auro libras duas, et in argento pondera quinque, et ista multa sustineat. Et ut hoc testamentum firmum permaneat cum stipulatione subnixa, actum ad Friscanam ecclesiam, in mallo publico, ubi firmata, sub die III kalendas martii, anno ab incamatione Domini DCCCIII, indictione XII, epacta VI, concurrente I, anno vero regni Karoli regis XXXVI. S. Wiggirici comitis, qui testamentum fieri et firmare rogavit; Signum Gostberti; S. Nancheri; Signum Gotherti; S. Herbaldi; S. Grivorii; Signum Sangulfi; S. Branconti; Signum Heromi; S. Bermari; S. Heldigeri; S. Anselmi. Ego Dodo, rogatus ac manumissus, scripsi et subscripsi.