Landrada donne des serfs mancipia à l'abbaye de Gorze.
Datierung: 802
Ausstellungsort: Gorze
Ego in Dei nomine Landrada, Deo sacrata, cogitans pro Dei timons intuitu, vel pro anime mee remedio, sen et pro etema retributione, per hanc cartulam donationis sive testamenti dono ad sacrosanctum monasterium beatorum apostolorum Petri et Pauli, vel sancti Gorgonii martyris Christi, ubi inclitus ac preclarus martyr Gorgonius in corpore requiescit, vel ad monasterium quod vocatur Gorzia, ubi in Dei nomen Magulfus episcopus idemque abbas rector preesse videtur, donatumque esse volo, et promptissima voluntate confirmo, hoc est quod dono mancipia, eo scilicet tenore, ut ab hac die quicquid exinde pars ipsius ecclesie eiusque rectores de ipsis mancipiis facere voluerint, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem faciendi. Si quis vero quod futurum esse non credo, si ego, aut aliquis de heredibus meis, seu quislibet prava calliditate commotus aut cupiditate preventus, contra hanc deliberationem meam, quam ego pro anime mee remedio scribere rogavi, venire temptaverit, in primis iram Dei incurrat, et sanctum Petrum vel sanctum Gorgonium habeat exactores, et in die iudicii exinde reus teneatur, et insuper inferat sociante fisco auri libras II, argenti pondera II muleta sustineat, et quod repetit evindicare non valeat, sed hec presens donatio omni tempore firma permaneat cum stipulatione subnixa. Actum Gorzie monasterio, anno ab incarnatione Domini DCCCII, indictione X, epacta XIIII, concurrente V, anno vero Karolo regnante rege XXXIIII, et tercio imperii. Signum Landradane, que hanc donationem fieri et firmare rogavit; Signum Sairvardi; S. Gunteri; S. Theuteri; S. Girberti; S. Raginardi; S. Autcheri; S. Evroni. Ego Avidus notarius hanc donationem scripsi.