Wiggiricus et sa femme Osburch déclarent tenir en précaire de l'abbaye de Gorze les biens qu'ils lui ont donnés à Charmont.
Datierung: 804
Ausstellungsort: Le Fresne
Venerabili in Christo patri nostro Magulfo, gratia Dei episcopo atque abbati, illustris vir Wiggiricus et coniunx sua Osburch pariter precatores. Dummodo ad nostram peticionem vel supplicationem servi vestri, vel ecclesiis vestris sancti Petri, sancti Stephani vel sancti Gorgonii, et sunt ille res in pago Stadaninse, in loco numcupato qui dicitur ad Calmontis, mansis, casis cum edificiis, olcis, vineis, campis, pratis, silvis et omnibus adiacentiis, quicquid per mea instrumenta partibus vestris condonavi, vel adfirmavi in integrum, pariter precati sumus vos, diebus vite nostre, ut absque preiudicio vestro vel ecclesie vestre, per vestrum beneficium licentiam haberemus super ipsas res commanendi vel laborandi sub usu fructuario, et concedere deberetis; quod ita et fecistis. Propterea presentem cartulam precariam vobis emittimus, sicut superius diximus, ut licentiam habeamus super ipsas res commanendo vel laborando. Et annis singulis, ad festivitatem sancti Gorgonii, in censu solidum I de argento dari faciemus; et si de ipso censu negligentes aut tardi apparuerimus, partibus ecclesie contra id fidem stare faciemus. Et dum unus de nobis parem suum supervixerit, ipsas res valeat excolere vel usare; et post nostrum quoque discessum amborum, quando quidem Deus voluerit, cum omni integritate ad ipsam casam Dei revertantur. Et ut hec precaria firma permaneat cum stipulatione subnixa, actum ad Friscanam ecclesiam, ibi fuit firmata, anno quo supra. Signum Wiggirici comitis; Signum Osburch, uxoris sue, qui hanc precariam pariter fieri rogaverunt; S. Gosberti; Signum Nancheri; †Signum Goberti; †Signum Herbaldi; †Signum Grivarii; †Signum Jumgulfi; †Signum Branconti; †Signum Heroini; †Signum Bermari; †Signum Heldigeri; †Signum Amelmi; S. Henrici. Ego Dodo rogatus ac manumissus scripsi et subscripei.