Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DONATIO NICHERI DE MANSO IN PAGO ORNINSE POSITO IN FINE WALDULFIACA.

Ego in Dei nomen Nitherus, filins Gauherti quondam, pro Dei intuitu, vel pro anime mee remedio, seu et pro etema retributione, per hanc cartulam donationis sive testamenti dono ad sacrosanctum monasterium heatorum apostolorum Petri et Pauli, vel sancti Gorgonii martyris Christi, ubi inclitus ac preclarus martyr Gorgonius corpore requiescit, vel ad monasterium quod vocatur Gorzia, ubi in Dei nomen Optarius abbas vel cuncta congregatio monachorum preesse videntur; dono igitur mansum unum et iurnalia III de terra aratoria, in pago Hominse, in fine Waldulfiaca; qui mansus ita determinatur: de uno latere Hagbertus tenet, de alio latere Lanfridus tenet, de una fronte ratio Sancti Petri, de alia vero fronte lseboudus tenet, ipsum mansum cum terra, cum omni integritate ad ipsum monasterium condono, trado atque tranfundo sic perpetualiter in Dei nomine ad possidendum. Si quis vero quod futurum esse minime credo, si ego ipse aut ullus de heredibus vel proheredibus meis, seu quelibet ulla opposita persona, contra hanc donationem venire temptaverit, et eam irrumpere vel immutare voluerit, inferat contra sacratissimum fiscum auri libras II, argenti pondera IIII muleta sustineat, et quod repetit evindicare non valeat, sed presens donatio omni tempore firma permaneat cum stipulatione subnixa. Actum Gortie monasterio, anno quo supra. S. Nicheri, filii Gauherti, qui hoc testamentum fieri et firmare rogavit; S. Ragemberti; S. Herimoldi; S. Bergaudi; S. Flodulfi; S. Burgoldi; S. Haldini; S. Gisloldi. Ego Hercumbertus, ac si indignus monachus, hanc donationem rogatus scripsi.