Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DE MONTISSO VILLA.

Domino sancto et in Christo venerabili patri Optario, abbati, una cum illis fratribus qui in Gorzie monasterio consistere videntur, Hangilla precatrix. Cognoscatis, dum et omnibus non habetur incognitum, qualiter ego donavi res meas in pago Scarponinse, in fine Magdarinse, in fine Mauriacense, seu in Montisso villa, tam mansis, casis cum omnibus edificiis, campis, pratis, silvis, vineis, pomiferis et terris aratoriis, omnia et ex omnibus, totum in integrum, ad partem sancti Petri vel sancti Gorgonii, vel ad monasterium Gorzie, vel vobis condonavi vel adfirmavi. Postea mea fuit peticio et vestra fuit voluntas, ad partem meam et ad partem filiorum meorum, Ragnohardo et Gersindane et Hancbergane, ut ipsas et alias res vestras in ipso pago Scarponinse, in Hatlirego, quod Teuthardus ad ipsum monasterium condonavit, ut nobis beneficiare deberetis; quod ita et fecistis; in ea vero ratione ut, quandiu advivimus, ipsas res, per vestrum beneficium seu successorum vestrorum, diebus vite nostre valeamus excolere vel usare, et nichil exinde in quibuslibet rebus seu corporibus nullum habeamus pontificium aliquid minuendi, nisi quicquid ibidem addere, vel immeliorare, vel adtrahere potuerimus. Post quoque discessum , quando quidem Deus voluerit, ipse res immeliorate, absque ullius contradictione vel iudicis assignatione, ad ipsum monasterium iam dictum Gortia omnimodis revertantur. Et convenit in censum annis singulis ad festivitatem sancti Gorgonii, quod est quinto idus septembris, dum ego advivo, denarios IIII de argento dare facio; post meum dicessum, infantes mei, unusquisque denarios III de argento dare et adimplere faciant; et si de ipso censu negligentes aut tardi apparuerint ad reddendum, cum legis beneficium est, fidem exinde faciamus, et ipsas res, quandiu advivimus, valeamus excolere vel usare. Facta precaria in Gorzie monasterio, anno ah incarnatione Domini DCCXCVI, indictione IIII, epacta VII, concurrente V, anno vero regni Karoli regis XXVIIII. Signum Hangiliane, que hanc precariam fieri et firmare rogavit; S. Theuberti; Signum Hadderiti; Signum Remigii; Signum Roderici; S. Herlefridi; S. Adarlardi; S. Jomadi; S. Bemoni; S. Lamberti; S. Concessi; S. Bertradi; S. Godolsadi. Ego Hercumbertus, ac si indignus monachus, hanc precariam rogatus scripsi et subscripsi.