Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
EORUMDEM PRECARIA.

Domino sancto et in Christo venerabili patri Optario, abbati, necnon et Autardo, preposito, vel cuncte congregationi monachorum qui in Gorziœ monasterio consistere videntur, Gagenfridus, cornes, et coniunx sua Theidlindis, precatores. Cognoscatis, dum et omnibus non habetur incognitum, qualiter nos donavimus res nostras in pago Virdunensi, in lngoricega fine, vel in ipsa villa lngoriga curte, super fluviolum Mala, et in alio loco in Hagoneca curte, vel in ipsas fines, vel in fine Helminse, vel in ipsa villa, id est tam mansis, casis, casulis, campis, pratis, pascuis, perviis, silvis, farinariis, aquis aquarumve decursibus, omnia et ex omnibus, totum in integrum ad partem sancti Petri vel sancti Gorgonii, vel ad monasterium Gorzie condonavimus vel affirmavimus. Postea vero nostra fuit peticio, et vestra fuit voluntas, ut ipsas res diebus vite nostre nobis beneficiare deberetis; quod ita et fecistis; ea scilicet ratione ut, dum ambo advivimus, aut qui ex nobis pari suo supervixerit, ipsas res sub usu fructuario ordine diebus vite nostre valeamus excolere vel usare, et nichil exinde in quibuslibet rebus vel corporibus nullum pontificium habeamus aliquid minuendi, nisi quicquid ibidem addere, aut inmeliorare vel adtrahere potuerimus. Post nostrum amborum quoque discessum, quandoquidem Deus voluerit, ipse res immeliorate, absque ullius contradictione vel iudicis assignatione, ad ipsum monasterium Gorzie omnimodis revertantur, et in censum annis singulis, dum ambo advivimus et qui ex nobis superstes fuerit, ad festivitatem sancti Gorgonii, quod est V idus septembris, solidum unum de argento dare faciamus; et si de ipso censu tardi aut negligentes apparuerimus ad reddendum, cum legis beneficium est, hoc restituere faciamus, et ipsas res diebus vite nostre valeamus excolere vel usare. Facta precaria anno quo supra. S. Gagenfridi, comitis, et signum Theidlindis, coniugis sue, qui hanc precariam fieri et firmare rogaverunt; S. lngorranni; S. Hunoni; S. Alioni; S. Amalberti; S. Williberti; S. Gildini; S. Flalberti; S. Adaberti. Ego Fraulfus monachus hanc precariam rogatus scripsi.