Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DONATIO QUAM FECERUNT GAGENFRIDUS COMES ET UXOR EIUS DE REBUS SUIS IN PAGO VIRDUNO.

ln nomine sancte et individue Trinitatis. Bene possidet rem suam in seculo, qui sibi de transitoriis hujus seculi comparat paradisum, et de terrenis se transfert ad celestia, sicut Dominus in sancto ewangelio ait : «Thezaurizate vobis thesauros in celoIdcireo, ego in Dei nomen vir illustris Gagenfridos comes, filius Magenfridi, et coniuni sua Theidlindis, filia Albrici comitis, tam pro Dei timons intuitu quam pro animarum nostrarum remedio, seu et pro etema retributione, quia cogitavimus dies antiquos et annos etemos in mente habuimus, per hanc cartulam donationis sive testamenti donamus, donatumque esse volumus, atque promptissima voluntate confirmamus ad sacrosanctum monasterium beatorum apostolorum Petri et Pauli, vel ceterorum sanctorum, seu sancti Gorgonii martyris, ubi inclitus ac preclarus martyr Gorgonius corpore requiescit, vel ad monasterium quod vocatur Gorzia, ubi vir venerabilis Optarius, presbiter atque abbas, preesse videtur, vel cuncta congregatio monachorum qui ibidem consistuot, hoc est, rem nostram in pago Virdunensi, in fine Ingaricinse, in villa que vocatur Hingarigo curte, super fluviolum Mala, et in alio loco, in Hacconega curte vel in eius fines, et in fine Helninse, vel in ipsa villa que vocatur Helna, id est, tam mansis indominicatis quicquid ad ipsos mansos aspicere videtur, mansis, domibus, edificiis, casis, casulis, campis, pratis, pascuis, perviis, silvis, farinariis, aquis aquarumve decursibus, quicquid in ista tria loca habere vel domioari videmur, et quod socer meus Albrigus filie sue Tehidlinde per eitraneam personam condonavit, aut de qualicumque adtractu ad nos pervenit, omnia et ex omnibus totum in integrum condonamus, tradimus atque transfundimus perpetualiter in Dei nomen ad possidendum, habendi, tenendi, vel quicquid pro oportunitate ipsius monasterii elegeritis, faciendi in omnibus habeatis potestatem. Si quis vero quod futurum esse minime credimus, nos ipsi, quod absit! aut aliquis de heredibus vel proheredibus nostris, seu quelibet alia opposita persona hanc donationem irrumpere vel inmutare voluerit, inferat sacratissimo fisco iuribus auri libras II, argenti pondera IIII mulla componat, et quod repetit evendicare non valeat, sed hec presens donatio omni tempore firma et inviolabilis permaneat cum stipulatione subnixa. Actum ad Hingorico curte, anno quo supra. S. Gagenfridi, illustris viri, comitis, et signum Theidlinde, coniugis sue, qui hanc donationem fieri et firmare rogavemnt; S. lngorramni; S. Bertramni; S. Hildardi; S. Adegi; S. Fladberti; S. Watueheri; S. Ragetranni; S. Folcracii; S. Sigemundi; S. Leaderii; S. Rancheri; S. Wigradi; S. Glofoini. Ego Fraulfus, ac si indignus monachus, hanc donationem rogatus scripsi et subscripsi.