Henalvus donne à l'abbaye de Gorze tout ce qu'il possède à Doncourt.
Datierung: 795
Ausstellungsort: Gorze
Ego in Dei nomen Henalvus, filins Warnadi quondam, pro Dei timoris intuitu, vel pro anime mee remedio, seu et pro eterna retributione, per hanc cartulam donationis sive testamenti mei dono ad monasterium beatorum apostolorum Petri et Pauli, vel sancti Gorgonii martyris Christi, vel ad monasterium quod vocatur Gorzia, ubi in Dei nomine Obtarius abbas vel cuncta congregatio monachorum die noctuque ibidem fungunt officio; dono igitur, in pago Virdunense, in Dodenega fine, vel in ipsa villa que vocatur Dodona curtem, id est tam mansis, pratis et silvis, et quicquid ad hoc pertinet, quod ego a Waleranno comparavi, a presenti die dono ad ipsum monasterium vel ad ipsos fratres, trado atque transfundo perpetualiter in Dei nomine ad possidendum, ita ut ab hac die habendi, tenendi, donandi, commutandi, vel quicquid exinde facere volueritis, in omnibus babeatis potestatem faciendi. Si quis vero quod futurum esse non credo, si ego ipse aut aliquis de heredibus meis seu quelibet opposita persona, contra hanc donationem venire temptaverit, aut eam irrumpere vel immutare voluerit, in primis iram Dei incurrat vel omnium sanctorum, et insuper inferat contra ipsam ecclesiam auri libram I, argenti pondera II, et quod repetit evindicare non valeat, sed presens donatio sive testamentum firma omni tempore permaneat cum stipulatione subnixa. Actum in Gonie monasterio, anno quo supra. S. Henalvi, qui hanc donationem fieri et affirmare rogavit; S. Raginedi; S. Roderadi; Signum Raginardi; S. Wigradi; S. Fagemberti; S. Thancherardi. Ego Hercumbertus, ac si indignus monacus, rogatus, hanc donationem scripsi et subscripsi.