Deodatus donne à l'abbaye de Gorze des biens à Saint-Julien, Igmerega et Sontonega.
Datierung: 795 12 21
Ausstellungsort: Saint-Julien-lez-Gorze
ln nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti. Ego itaque Deodatus, filius Agliberti quondam, pro Dei timoris intuitu, vel pro anime mee, seu pro uxoris mee Teudradane remedio, seu et pro eterna retributione, per hanc cartulam donationis sive testamenti mei dono ad sacrosanctum monasterium beatorum apostolorum Petri et Pauli, vel sancti Gorgonii martyris, ubi inclitus ac preclarus martyr Gorgonius in corpore requiescit, vel ad monasterium quod vocatur Gorzia, ubi in Dei nomine Optarius abbas, vel cuncta congregatio monachorum preesse videntur, dono igitur res meas in pago Scarponinse, in fine Igmerega, vel in ipsa villa, cum mansis, campis, pratis, silvis, vineis, pomiferis, et terris aratoriis, omnia et ex omnibus, quicquid de uxore mea Teudradane in ipsa fine michi advenit, totum in integrum, et dono casam meam, cum omni acinctu ad ipsam casam pertinentem, in Warbodi villa ad Sanctum Juliaoum. Similiter dono in Warbria, in Sontonega fine, silvam meam, quicquid portio mea continet, omnia et ex omnibus, sicut superius dixi, totum in integrum, ad ipsum monasterium condono, trado atque transfundo, perpetualiter in Dei nomine ad possidendum, ita ut ab hac die habendi, tenendi, dominandi, commutandi, vel quicquid exinde facere vel eligere volueritis in omnibus habeatis potestatem faciendi. Si quis vero quod fieri minime credo, si ego ipse vel ullus de heredibus vel proheredibus meis, seu quelibet ulla opposita persona, contra hanc donationem venire temptaverit, aut eam inrumpere vel immutare voluerit, inferat contra ipsam ecclesiam auri libram unam, argenti pondera II muleta sustineat, et quod repetit evindicare non valeat, sed presens donatio ista omni tempore firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa. Actum in Warbodo villa, in atrio Sancti Juliani, anno ab incarnatione Domini DCCXCV, indictione III, epacta XXVI, concurrente III, anno vero regni Karoli regis XXVIII, XII kalendas januarii. Signum Deodati, filii Teudradane, qui hoc testamentum fieri et firmare rogavit; S. Helinenberti, filii sui consentientis; S. Petronille, filie sue consentientis; S. Deudenade, germane sue consentientis; S. Albradi; S. Funberti; S. Bernieri; S. Halcheri; S. Godini; Signum Fogeberti.