Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
PRECARIA EJUSDEM.

Domino sancto et in Christo venerabili patri Obtario abbati, una cum illis fratribus qui in Gorzie monasterio consistere videntur, Deodatus precator. Cognoscatis, dum et omnibus non habetur incognitum, qualiter ipse donavi res meas in pago Scarponinse, in fine Higmerega, vel in ipsa villa, cum mansis, campis, pratis, silvis, vineis, pomiferis, et in Varbodo villa, quod dicitur ad Sanctum Julianum, casam cum omnibus edificiis suis, et in Sontonega fine silvam meam, omnia et ex omnibus, totum in integrum, ad partem sancti Petri vel sancti Gorgonii, seu ad monasterium Gorzie vel vobis condonavi vel affirmavi. Postea mea fuit peticio, ad partem meam et ad partem filii mei Helinimberti, ut ipsas res et ipsam casam nobis beneficiare deberetis; quod ita et fecistis; in ea vero condicione ut, quandiu advivimus, per vestrum beneficium, seu successorum vestrorum, diebus vite nostre valeamus excolere vel usare, et nichil exinde in quibuslibet rebus vel corporibus nullum pontificium habeamus aliquid minuendi, nisi quicquid ibidem addere, aut immeliorare, vel adtrahere potuerimus. Post nostrum quoque discessum, quandoquidem Deus voluerit, emeliorate ipse res, absque ullius contradictione vel iudicis assignatione, ad ipsum iam fatum monasterium omnimodis revertantur. Et convenit in censum annis singulis ad unamquamque sationem jornale I arare et seminare, et fructum super colligere et intus mittere; et si de ipso censu tardi aut negligentes apparuerimus, fidem exinde faciamus, et ipsas res, quandiu advivimus, valeamus excolere vel usare. Facta precaria anno quo supra. Signum Deodati, filii Angliberti, qui hanc precariam fieri et firmare rogavit; S. Helinumberti, filii sui consentientis; Signum Petronille, filie sue consentientis; S. Deudenadi, germani sui consentientis; S. Albradi; S. Riberti; S. Bernieri; S. Alcheri; S. Sifioni; S. Godini; S. Fageberti. Ego Raulfus hanc precariam rogatus scripsi.