Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
IN VILLA PATARANESHEIM.

ln Christi nomine. Si aliquid de rebus nostris propriis ad ecclesiani Dei conferimus, hoc nobis ad eternam retributionem pervenire credimus. lgitur ego Heriricus, propter nomen Domini, et pro remedio anime Rehiosinde et sui filii Hildibaldi, dono rem illam in villa Dagolfesaim, in pago Warmacinse, quam ipsa Rehinsindis manu potestiva michi tradidit, ad basilicam sancte Marie que est constructa in villa Pataranesaim, et pertinet ad monasterium quod vocatur Gortia, ubi venerabilis Optarius abbas preesse videtur; hoc est quod dono curtilem unum, qui est ab uno latere terra Sancti Petri ad Muniolfeshaim, et ab alio latere habet Willibaldus, et de tercia parte et quarta parte Wadunus, vias publicas et casam in ipso curtile, et scura, et reliquum edificium, et vineas, et terram aratoriam, quicquid in ipsa villa vel in ipsa marca ipsa Rehinsimdis de suo proprio habuit, in eam autem conditionem ut, a presenti die, quicquid ipse abbas vel agentes ecclesie ab ipsa re facere voluerint, libero in omnibus perfruantur arbitrio. Si quis autem quod futurum esse non credimus, si aliquis de heredibus nostris hanc elemosinam infringere voluerit, in duplum aliud tantum restituat, et quod repetit evindicare non valeat, sed presens omni tempore donatio hec firma permaneat cum stipulatione subnixa. Actum in villa Dagolfeshaim, coram testibus, anno ab incamatione Domini DCCXCIII, indictione I, epacta IIII, concurrente I, anno vero regni Karoli regis XXIII. Signum Heririci, qui hanc donationem fieri ac firmare rogavit; Signum Folcwini; S. Hadugeri; Signum Batulfi testis; S. Herico; S. Hennulfi; Signum Folrichi; S. Vullibaldi; S. Irminulfi. Ego Libgafirus, cancellarius warinipomas, hanc donationem recognovi et subscripsi.