Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
TESTAMENTUM QUOD FECIT LANDRADA DE REBUS SUIS SUB OPTHARIO ABBATE.

Ego in Dei nomine Landrada, filia Teumardi quondam, pro Dei timoris intuitu, vel pro anima filii mei Fulberti, seu et pro eterna retributione, per hanc cartulam donationis sive testamenti dono ad sacrosanctum monasterium beatorum apostolorum Petri et Pauli, vel sancti Gorgonii martyris, ubi inclitus ac preclarus martir Gorgonius corpore requiescit, vel ad monasterium quod vocatur Gorzia, ubi in Dei nomine Optarius abbas vel cuncta congregatio monachorum consistere videntur, donatumque in perpetuum esse volo, et promptissima voluntate confirmo, hoc est res proprietatis mee in pago Muslinse, in fine vel villa Carisiago, super fluviolum Bibersa, hoc est de terris aratoriis perticas duas, et prato novo in Gaunigas, quod dicitur Simdulfi pratum, et servum meum nomine Garisonum, cum peculiari suo, a presenti die ad ipsum monasterium iam dictum Gorzia condono, trado atque transfundo, perpetualiter in Dei nomine ad possidendum, ita ut ab hac die habendi, tenendi, dominandi, vel quicquid exinde pars ipsius monasterii facere voluerit, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem. Si quis vero quod futurum esse non credo, si ego ipsa, aut aliquis ulla opposita persona, vel aliquis de heredibus vel proheredibus meis, contra hanc donationem venire conatus fuerit, aut eam irrumpere vel immutare voluerit, inferat ei cum cogente fisco auri libram unam, argenti pondera duo muleta sustineat, et quod repetit evindicare non valeat cum stipulatione subnixa. Actum in basilica sancti Gorgonii, in Gorzie monasterio, anno ab incamatione Domini DCCXCI, indictione XIIII, epacta XII, concurrente V, anno vero XXIIII regni Karoli regis. Signum Landrade, filie Teutmari, que hanc donationem, pro anima filii sui Fulberti, fieri et firmare rogavit; Signum Haierardi; S. Tamuni; S. Bidane; Signum Magerranni; S. Haluini. Ego Fraulfus, ac si indignus monacus, rogatus, hoc testamentum scripsi et subscripsi.