Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
PRECARIA EIUSDEM

Domino et in Christo venerabili patri Optario, abbati, una cum illis fratribus qui in Gorzie monasterio consistere videntur, Dodo precator. Cognoscatis, dum et omnibus non est incognitum, qualiter ego donavi res meas in pago Stadunensi, in loco qui dicitur ad Madafrido curte, super fluviolum Tufo, vel in ipsa fine Stovense, id est tam terris, mansis, casis, cum omnibus edificiis superpositis, olchis, campis, pratis, silvis sive concidis, omnia et ex omnibus quicquid in ipsas fines habeo, totum in integrum ad partem sancti Petri vel sancti Gorgonii, vel ad monasterium Gorzie donavi vel affirmavi. Postea mea fuit peticio, et vestra vel fratrum vestrorum fuit voluntas, ut ipsas res et alias sancti Petri et sancti Gorgonii vel vestras, quas germanus meus Bartolomeus, et genitrix mea Hagitea, et Harfridus, in ipso pago Stadunensi, vel in ipsa fine superius nominata, ad ipsum monasterium condonaverunt, excepto illo prato indominicato, illas alias res michi beneficiare deberetis; quod ita et fecistis, in ea vero ratione ut, quandiu ego advivo, ipsas per vestrum beneficium seu successorum vestrorum diebus vite mee valeam excolere vel usare, et nichil exinde in quibuslibet rebus vel corporibus nullum pontificium habeo aliquid minuendi, nisi quicquid ibidem addere vel adtrahere potuero. Postmeum quoque discessum, quando quidem Deus voluerit, ipse res immeliorate, absque ullius contradictione vel iudicis assignatione, ad ipsum monasterium iam dictum omnimodis revertantur. Et convenit in censum, annis singulis ad festum sancti Gorgonii, quod est V idus septembris, de argento solidum unum dare et adimplere facio; et si de ipso censu tardus aut negligens apparuero ad reddendum, cum legis beneficium est, fidem exinde facio, et ipsas res, quandiu advivo, valeo excolere vel usare. Facta precaria die et anno quo supra.