Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DE VILLA LABRIACENSI.

In nomine Domini. Ego Ragembertus, filins Hercumberti, et coniunx mea Hadalrada quondam, pro Dei timoris intuitu, vel pro anime mee remedio, seu et pro eterna retributione, per hanc cartulam donationis sive testamentum donamus ad sacrosanctum monasterium beatorum apostolorum Petri et Pauli, vel sancti Gorgonii martyris, ubi inclitus martyr Gorgonius in corpore requiescit, vel ad monasterium quod vocatur Gorzia, ubi in Dei nomine Optarius abbas vel cuncta congregatio monacorum preesse videtur; donamus igitur rem nostram in pago Mettensi, in fine Lagbriacensi, vel in ipsa villa Labrigia, hoc est mansos, casas, campos, prata, silvas, vineas, pomifera, aquas aquarumve decursus, quicquid de paterno, materno, vel de aviatico, seu de comparato, aut de qualicumque adtractu ad nos legibus pervenit, omnia et ex omnibus, totum integrum ad ipsum monasterium condonamus, tradimus atque transfundimus perpetualiter in Dei nomen ad possidendum. Si quis vero quod futurum minime credo, si ego ipse aut aliquis de heredibus nostris, seu quelibet oposita persona hanc donationem irrumpere vel immutare voluerit, iram Dei omnipotentis incurrat, et insuper inferat ad partem fisci iuribus auri libram I, argenti pondera duo muleta sustineat, et quod repetit evendicare non valeat cum stipulatione subnixa. Actum ad Confluentes, anno ab incarnatione Domini DCCLXXXVIII, indictione XI, epacta IX, concurrente II, anno vero regni Karoli regis XVIII. S. Ragemberti, et S. coniugis sue Adradane, qui hoc testamentum fieri et firmare rogaverunt; S. Rigboldi; Signum Barsti; S. Ragevei; S. Beroldi; S. Barnardi; S. Walfridi. Ego Fraulfus, ac si indignus monachus, hoc testamentum rogatus scripsi.