Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DE PAGO VUNGENSE.

Karolus, gratia Dei rex Francorum et Langobardorum, ac patricius Romanorum, omnibus fidelibus nostris presentibus et futuris. Si hoc quod rectores ecclesie, pro oportunitate venerabilium locorum, inter se commutant nostris oraculis confirmamus, regiam consuetudinem exercemus, et id in postmodum iure firmissimo mansurum esse credimus. Igitur notum sit omnium vestrum magnitudini, qualiter venerabiles viri Angilrannus, Mettensis ecclesie archiepiscopus atque capellanus palacii nostri, necnon et Bomo, Tullensis ecclesie episcopus, in nostram accesserint presentiam, asserentes se, pro oportunitate ambarum partium ecclesiarum, res aliquas inter se comcamasse, unde et ipsas commutationes, bonorum hominum manibus roboratas, in presenti ostenderunt relegendas. Ubi et cognovimus qualiter dedit Bomo, Tullensis ecclesie episcopus, ad partem sancti Stephani vel sancti Petri monasterii Gorziensis, res a liquas de ratio ne ipsius ecclesie Tullensis, sancti Stephani vel sancti Apri, in pago Vongensi, in loco qui vocatur Stilonio, quicquid pars ipsius ecclesie in predicto loco visa est possedisse vel tenuisse, cum omni integritate vel soliditate sua. Similiter e contra in compensu dedit iam fatus Angilrannus, Mettensis ecclesie archiepiscopus, res aliquas de ratione ecclesie Sancti Stephani Mettensis, vel sancti Petri monasterii Gorziensis, in pago Suggentensi, in loco qui vocatur Siavolo mansus, quas Alpaidis quondam femina ad partem ipsius monasterii sancti Petri tradidit vel delegavit, cum omni integritate vel soliditate earum, quicquid pars ipsius monasterii in iam fato loco visa est possedisse. Sed pro integra firmitate iam dicti viri petierunt celsitudinem nostram ut hoc per nostram auctoritatem confirmare deberemus; quorum nos peticionibus gratanti animo ita prestitisse vel confirmasse cognoscite. Precipientes ergo iubemus, ut quicquid pars alteri contulit parti, aut e contra in compensu recepit, ab hac die, per hanc nostram confirmationem, habeant potestatem habendi, tenendi, dandi, commutandi, vel quicquid exinde unusquisque quod a pari suo accepit ad profectum earumdem ecclesiarum exercere voluerit, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem faciendi, et neque a predictis venerabilibus viris, neque ab eorum successoribus, ullo unquam tempore, ipse commutationes violentur. Unde et duas confirmationes uno tempore conscriptas fieri iussimus, quos et manu propria firmavimus, et de anulo nostro sigillari iussimus. Signum Karoli gloriosissimi regis.Data III idus junii, anno ab incarnatione Domini DCCLXXXVIII, indictione XI, epacta IX, concurrente II, anno vero Karoli regis XX.