Rabertus donne à l'abbaye de Gorze la vigne qu'il possède à Rosselange.
Datierung: 775 05 06
Ausstellungsort: Gorze
In nomine Domini. Ego Rabertus, filius Floberti, tam pro Dei intuitu quam pro anime mee remedio, sen et pro eterna retributione, per hanc cartulam donationis sive testamentum dono ad sacrosanctam ecclesiam sancti Petri et Pauli vel sancti Gorgonii martyris, ubi ipse domnus Gorgonius martyr in corpore requiescit, vel ad monasterium quod vocatur Gorzia , ubi in Dei nomine Theomarus abbas, vel cuncta congregatio monachorum qui ibidem consistere videntur, hoc est dono vineam meam in pago Muslinse, ad Rocheringas, super fluvium Horne, que est iuxta vineam Sancti Albini; ipsam vineam meam cum integritate ad ipsum monasterium condono, trado atque transfundo, in Dei nomine ad possidendum. Si quis vero quod fieri non credo, si ego ipse aut aliquis de heredibus vel proheredibus meis, aut alia opposite persona, hoc testimonium irrumpere vel immutare voluerit, caveat ut iram Dei non incurrat, et insuper inferat ad partes fisci iuribus auri libram I, argenti pondo II muleta sustineat et quod repetit evendicare non valeat cum stipulatione subnixa.Actum in monasterio Gorzie, anno ab incarnatione Domini DCCLXXV, indictione XIII, concurrente VI, epacta XV, anno VII Karoli regis, pridie nonas maii. Signum Raberti, filii Flutberti, qui hoc testamentum fieri et firmare rogavit; Signum Haytberti, germani sui, consentientis; S. Wathardi; S. Hayrimodi; S. Blithardi; S. Huguboldi; S. Bertchaudi; S. Rainaudi; S. Hatheni; S. Judavii; S. Haialdi.