Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DONATIO QUAM FECIT NODOINUS IN PAGO VERMINSE.

In Dei nomine. Ego Nodoinus, pro divino intuitu, vel pro eterna retributione, ut veniam in futurum consequi merear, per hanc cartulam donationis sive testamentum dono a presenti die ad ecclesiam sancti Petri vel sancti Gorgonii martyris, que est constructa in pago Scarponinse, in loco qui dicitur. Gonia, ubi Teomarus abbas preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, et promptissima voluntate confirmo, hoc est plus minus de terra aratoria ancingam unam in fine Vermensi, que subiungit de uno latere ratio fiscalis quam Olimeriaridus tenet, de alio latere tenet Hairicus, de uno fronte Ercumbaldus, de alio tenet Durastus; infra istam determinationem superius nominatam, a die presenti vobis tradidi perpetualiter ad possidendum, ita ut ab hac die habeatis jus habendi, donandi, commutandi, vel quicquid exinde elegeritis faciendi liberam in omnibus habeatis potestatem. Si quis vero quod futurum esse non credo, si ego ipse, aut aliquis de meis heredibus, vel quelibet ulla opposita persona contra hanc donationem a me factam venire, vel eam infringere, vel emutare voluerit, in primis iram Dei omnipotentis incurrat, et insuper inferat contra ipsam ecclesiam auri dimidiam libram, argenti pondo II mulcta sustineat, et quod repetit non valeat evindicare, sed presens donatio ista omni tempore firma permaneat stipulatione subnixa. Actum in Warangisi villa, publice, anno ab incamatione Domini DCCLXXIII indictione XI, epacta XXIII, concurrente IIII, anno V regni Karoli regis, III nonas maii. Signum Nodoini, qui hanc donationem fieri et affirmare rogavit; S. Bemaridi, filii ipsius, consentientis; S. Mannardi. Ego Rannarus, presbiter, subscripsi. S. Hastadi; S. Avanoni; S. Leuthardi. Ego Brinssingus subscripsi. Ego Wignarius, notarius, hanc donationem rogatus scripsi et subscripsi.