Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
RATBERTI PRECARIA.

Domino sancto et in Christo venerabili Teomaro abbati, una cum illis fratribus qui in Gorzie monasterio consistere videntur, Ratbertus peccator. Cognoscatis, dum et omnibus non est incognitum, qualiter ego dono vineam meam in pago Muslinse, ad Rocherincas, super fluvium Horne, que iacet iuxta vineam Sancti Albini, ipsam vineam cum integritate, ad partem sancti Petri vel sancti Pauli seu sancti Gorgonii, vel ad monasterium Gorzie, vel vobis, condonavi vel adfirmavi. Postea mea fuit peticio, et vestra fuit voluntas, ut ipsam vineam, et alias res vestras quas genitrix mea, Godosinda, ad partem sancti Petri vel sancti Gorgonii condonavit in ipso pago Muslinse, ad Rocheringas, id est ecclesiam in honore sancti Albini et sancti Martini et sancte Marie, vel quicquid ad ipsam ecclesiam aspicit, similiter et illas alias res quas Arigarius condonavit, michi beneficiare deberetis; quod ita et fecistis; et exinde nullum pontificium habeo aliquid minuendi, nisi quicquid ibidem addere aut immeliorare vel adtrahere potuero. Post meum quoque discessum, quando quidem Deus voluerit, ipsam vineam vel ipsam ecclesiam cum ipsis rebus immelioratis, absque ullius contradictione vel iudicis assignatione, ad ipsum monasterium jamdictum Gorzie omnimodis revertantur. Et censum annis singulis ad festum sancti Gorgonii, quod est V idus septembris, libram unam de cera dare et adimplere facio; et si de ipso censu tardas apparuero ad reddendum, cum legis beneficium est, fidem exinde facio et ipsas res valeo excolere et usare. Acta precaria anno quo supra. Signum Ratberti, qui hanc precariam fieri et firmare rogavit; Signum Atberti, germani sui, consentientis; Signum Wathardi; S. Hairimodi; S. Blithardi; S. Hugulioldi; S. Berthicaudi; S. Ragenvei; S. Hathonis; S. Judavii; Aiulfi. Ego Gricultius, monacus, hoc testamentum sive precariam scripsi et subscripsi.