Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DE QUINTIACO VILLA.

In nomine Domini, et Salvatoris nostri Jesu Christi, Boso, misericordia omnipotentis Dei cornes. Notum sit igitur omnibus fidelibus sancte Dei ecclesie, quod ego dedi ad sanctum Gorgonium villam unam nomine Quinciaco, in finem Wavrense, super fluvium Azenna, propter precariam de Warengisi villa et Wasatico. Sunt quedam ad istam prefatam aspicientia villam Quinciaco : mansus unus indominicatus, cum omnibus edificiis, pratis, silvis, aquis aquarumve decursibus, et ecclesiam unam que est in honore sancti Martini, que in unoquoque anno solvit solidos X; et de vineis indominicatis ad vinum colligendum modios XL; aliam terram indominicatam ad unam sationem seminandi modios CCL; ad aliam vero simili ter cambas duas que solvunt de annona modios CC; farinarios duos; unus solvit modios XLII de farina et decem de brasio, alios vero modios XX de farina et decem de brasio; ad unumquemque farinarium porcum unum insaginatum. ln tercio loco est farinarius unus, qui duas partes reddit seniori et unam secum retinet, de silva ubi possunt saginari porci cccc cccc sic. Mansi ingenuiles sunt XXXIII; unusquisque in maio mense solvit denarios X de victuris. Similiter et unaqueque mulier solvit ad missam sancti Martini denarios m, et de unoquoque manso de linofuseis xxx. Et unusquisque mansus de lignis solvit carratas IIII, et ad Natale Domini unusquisque mansus solvit porcum unum, et pullos III, et ova XV, et unusquisque mansus ad clausuram faciendam perticatas X, et in maio mense unusquisque mansus solvit scindulas C. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si fuerit in postmodum, ego ipse aut ullus de meis heredibus, contra hanc cartulam aliquid dicere voluerit, aut eam infringere vel emittare presumpserit, inferat de auro libras CCCC, de argento pondua mille, et quod repetit evendicare non valeat cum stipulatione subnixa.Signum Bosonis comitis, qui banc cartulam fieri jussit et firmavit; Signum Eilberti comitis; S. Hisewardi comitis; S. Bonibrant; S. Rodboldi; S. Girolfi; S. Dodonis; S. Dudonis; S. Heriberti; S. Berheri; S. Lantberti; S. Tietdri; S. Hevorini; S. Hugonis; S. Baltranni; S. Baldigcii. Actum Quinciaco villa publica, in atrio Sancti Martini, anno ab incarnatione Domini DCCLXX, indictione VIII, epacta XX, concurrente VIII, anno III regni Karoli regis.Rainardus cancellarius scripsit et subscripsit, in Dei nomine feliciter. Amen.