Flutarius donne à l'abbaye de Gorze divers biens aux environs de Possesse, dans l' Astenois.
Datierung: 771
Ausstellungsort: Possesse
Cum fragilitas humani generis pertimescit subitanee transpositionis diem, oportet ut non inveniat unumquemque imparatum, nisi dum jure suo et potestate preparat sibi viam salutis per quam ad eternam valeat pervenire beatitudinem. Audivimus enim vocero illam evangelistarum tonitrualem dicentem : « Date elemosinam, et ecce omnia munda fiant vobis; » et in alio loco ipse Salvator per elemosinam nos posse mundari demonstrat, dicens quia sicut aqua extinguit ignem, ita elemosina extinguit peccatum. Idcirco, ego in Dei nomine Flutarius quondam pro Dei intuitu, vel pro anime mee remedio, seu et pro eterna retributione, per hanc cartulam donationis sive testamentum donatum in perpetuum esse volo, et promtissima voluntate confirmo ad sacrosanctam ecclesiam sanctissimi Petri, et sancti Pauli vel sancti Gorgonii martyris, constructam in loco qui dicitur Gorzia, ubi ipse sanctissimus Gorgonius martyr in corpore requiescit, vel ubi in Dei nomine Theomarus abbas, vel cuncta congregatio monachorum preesse videntur, hoc est res meas proprias in pago Staduninse, in vilare qui dicitur Montiniago, in fine Possesinse, super fluviolum Vigria, tam mansis, casis, domibus, edificiis superpositis, vel omnibus supra commanentibus, acolabus, litis, libertis, campis, pratis, silvis, et terris aratoriis, omnia et ex omnibus, aquis aquarumve decursibus, et farinarium unum, cum adiacentiis suis, de toto tres partes; similiter, ultra Vigra, que dicitur Gunciniaga curtem, tam mansis, casis, vel omnibus supra commanentibus, acolabus, libertis, campis, pratis, silvis, perviis, curtilis, ortilis, aquis aquarumve decursibus. Hec omnia supradicta, tam de paterno, materno vel de comparato, vel quecumque per aliquod adtractum ad me pervenerunt, et usque ad presentem diem visus sum tenere vel dominare, totum et ad integrum, a presenti die, pro anima mea condono, trado atque transfundo perpetualiter, in Dei nomine; hec omnia monachis supradictis proficiant in augmentis omni tempore. Si quis vero quod fieri non credo, si ego ipse, aut ullus de heredibus vel coheredibus meis, seu quelibet ulla opposita persona, contra hanc donationem sive testamentum, quam ego spontanea voluntate fieri et affirmare rogavi, agere, ire conatus fuerit, si fortasse invindicare vel immutare voluerit, ammoneo ut caveat ne iram Dei omnipotentis incurrat, et insuper inferat eis aori libras V, argenti pondo X muleta sustineat, et quod repetit non valeat evindicare, cum stipulatione subnixa. Actum ad Possessa, in publice, anno quo supra.