Ratardus donne à l'abbaye de Gorze tout ce qu'il possède à Mandres.
Datierung: 771 12 09
Ausstellungsort: Gorze
Cum fragilitas humani generis pertimescit subitanee transpositionis diem, oportet ut non inveniat unumquemque inparatum, nisi dum iure suo et potestate reparat sibi viam salutis per quam ad eternam valeat pervenire beatitudinem. Audivimus enim vocem illam evangelistarum tonitrualem dicentern : « Date elemosinam, et ecce « omnia munda fiant vobis. » Et in alio loco ipse Salvator per elemosinam nos posse mundari demonstrat, dicens quia, sicut aqua extinguit ignem, ita elemosina extinguit peccatum. Idcirco, ego in Dei nomine Ratardus, filius Hadrardi quondam, dum hanc vocem audissem, cepi mestus cogitare quid pro mercede anime Haildis, quondam coniugis mee, facere deberem, vel quid ad loca sanctorum delegarem ut non inveniat eam ultrix flamma quam devoret, sed Dei pietas quam coronet. Propterea, dono, pro ipsa anima Hahilde iamdicta, ad sacrosanctam ecclesiam beatissimi Petri et sancti Pauli vel sancti Gorgonii martyris, ubi ipse sanctissimus martyr Gorgonius in corpore requiescit, vel ad monasterium Gorzie, ubi in Dei nomine Theomarus abbas vel cuncta congregatio preesse videntur, hoc estres nostras proprias in pago Scarponinse, in loco qui dicitur ad Mandris, tam mansis, domibus, edificiis superpositis, casis, casulis, curtilis, ortilis, pomiferis, campis, pratis, silvis, aquis aquarumve decursibus, cultis et incultis, omnia et ex omnibus cum omni integritate mancipiis, Alideum servum cum uxore sua Anglis mane, cum infantibus eorum, cum peculiaribus eorum vel aliis hominibus ibidem commanentibus, litis, libertis vel inlibertis, acolabus, adiacentiis, appendiciis, pecuniis, peculiis, mobilibus et immobilibus, utriusque sexus, generis vel etatis, quantumcumque ego per libellum dotis de ipsa villa coniugis mee, que fuit Heyldis iamdicta, ei condonavi vel affirmavi, excepta una casa per libellum dotis coniugis mee Ermenane, quam postea accepi. Illa alia res tota et integra, sicut iam supra diximus, pro anima Heylde, ad prefatam ecclesiam, a presenti die proficiat in augmentis, vel quicquid pars ecclesie facere vel eligere voluerint, in omnibus habeant potestatem. Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse, aut ullus de heredibus vel coheredibus meis, seu quelibet ulla opposita persona, contra hanc donationem sive traditionem quam ego spontanea voluntate fieri et affirmare rogavi, contraire conatus foerit, aut si fortasse invendicare vel immutare voluerit, ammoneo ut caveat inprimis ut iram Dei omnipotentis non incurat, et insuper inferat ad partem fisci iuribus auri libras V, argenti pondo X mulcta sustineat, et quod repetit non valeat invindicare, sed presens testamentum firmum et inviolabile permaneat cum astipulatione subnixum. Actum in monasterio Gorzie, anno ab incarnatione Domini DCCLXXI, indictione IX, epacta I, concurrente I, anno III regni domini nostri Carlomanni regis, V idus decenbris. Signum Rathardi, qui hanc donationem sive testamentum fieri rogavit; Signum Ganberti; S. Waltarni; S. Warnacli; S. Blitharii; S. Hariberti; S. Judaici; S. Dadone; S. Hebrechardi; S. Sigomaldi; S. Ricaldi.