Flemerandus et sa femme Primigenia donnent à l'abbaye de Gorze, en s'en réservant l'usufruit contre paiement d'un cens, tous leurs biens à Thiaucourt, Hadonville et Buxières-lès-Chambley.
Datierung: 761 01 01
Venerabili in Christo patri Theumaro abbati, una cum illis fratribus qui in Gorzia monasterio consistere videntur, Fidentia sive Flemerandus, et coniunx sua Primigenia, pariter precatores. Cognoscatis, dum et omnibus non habetur incognitum, qualiter nos donamus rem nostram in pago Scarponinse, in loco nuncupato Theaucort, super Huviolum Magide, et in alio loco, in ipso pago Scarponinse, in Daulfi villa, seu et in fine Buxarinse, id est, tam mansis, domibus, edificiis superpositis, casis, casulis, curtilis, ortilis, olcis, campis, pratis, pascuis, perviis et terris aratoriis, cultis et incultis, silvulis, omnia et ex omnibus, aquis aquarumve decursibus, tam de paterno, materno, seu et de comparato, vel quod coniunx mea Primigenia, per suum libellum dotis adquisivit. ln reliquo vero, quicquid dici aut nominari potest, rem inexquisitam, totum et ad integrum, per nostram cartulam donationis sive testamenti, ad partem sancti Petri vel sancti Gorgonii, vel vobis, condonamus vel affirmamus. Postea nostra fuit peticio, et vestra fuit voluntas, ut ipsas res, diebus vite nostre, aut qui pari suo ex nobis supervixerit, absque contradicto ipsius monasterii, vel vestro successorumque vestrorum, diebus vite nostre valeamus excolere, vel usare, et nichil exinde ullum pontificium habeamus aliquid minuendi, nisi quicquid addere aut inmeliorare vel adtrahere potuerimus. Post discessum nostrum, quando quidem Deus voluerit, ipse res emeliorate, absque ullius contradictione, vel iudicis assignatione, ad ipsum monasterium omnimodis revertantur. Et convenit ut in censum annis singulis ad festivitatem sancti Gorgonii, quod est v idus septembris, libram de cera dare et adimplere faciamus. Quod si de ipso censu negligentes aut tardi fuerimus ad reddendum, cum legis beneficium est, fidem exinde faciamus, et ipsas res diebus vite nostre valeamus eicolere vel usare. Facta precaria anno ab incarnatione Domini DCCLXI, indictione XIIII, epacta XI, concurrente III, anno XI regni Pippini regis, kalendis januarii. Signum Fidentie sive Hemeraudi, et coniugis sue Primigenie; qui hanc precariam fecerunt et affirmare rogaverunt. S. Adalrarii; S. Volfradi; S. Dolcaudi. Ego Aldaradus, peccator presbiter, hanc precariam rogatus scripsi et subscripsi.