Radulfus et sa sœur Agla donnent tout ce qu'ils possèdent à l'abbaye de Gorze.
Datierung: 759 05 15
Ausstellungsort: Loisey
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Ego Radulfus et germana mea Agla, ita devotio et voluntas nostra est ut, pro anime nostre remedio, vel veniam peccatorum mereamur; idcirco donamus res nostras ad monasterium sancti Petri Gorzie, quod dominus Chrodegangus episcopus construxit, ubi in Dei nomine Gundelandus abbas preesse videtur. Hoc est quicquid genitrix nostra Farila in fine Laucetinse et Garricinse visa fuit tenere, tam de proprio quam de comparato, medietatem, tam mansis, campis, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumve decursibus, cum omnibus adiacentiis suis, sepedicto monasterio sancti Petri, cujus vocabulum est Gorzia, de iure nostro in potestate vel dominatione ipsius monasterii tradimus atque transfundimus, ut ipse abbas, vel successores eius, seu et gentes ipsius monasterii, in earum dominatione hoc habeant, teneant, atque possideant, vel quicquid de ipsis rebus facere decreverint pro oportunitate ipsius monasterii liberam in omnibus habeant potestatem. Si quis vero, quod fieri non credimus, de heredibus nostris, vel quelibet ulla opposita persona, contra hoc nostrum testamentum vel donationem, quam propter nomen Domini nostri Jesu Christi, spontanea voluntate nostra, fieri vel conscribere rogavimus, venire temptaverit aut infringere voluerit, et sibi quod repetit nichilominus vendicare non valeat, sed presens estimatio vel donatio a nobis facta firma et illibata permaneat, adstipulatione subnixa. Actum Lauciago, publice, anno ab incarnatione Domini DCCLVIIII, indictione XII, epacta XVIII, concurrente VII, anno regni Pippini IX, idibus maii. Rigelus, in Dei nomine rogatus, hoc testamentum vel rogationem scripsit. Signum Radulfi, qui hanc donationem fieri rogavit. Signum Agyane, germane sue. Signum Hainradi. Signum Albigi, sui sic consentientis. Signum Wolfrati. Signum Walneardi. Signum Adhalgni. Signum Odini. Signum Chidulfi. Signum Widgaudi.