Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DONNUS GRODEGANGUS EPISCOPUS MONTEMVIRONIS SANCTO GORGONIO DEDIT.

ln nomine Domini. Chrodegangus, gratia Dei Metensis urbis episcopus, audivi et intimo prospexi corde remedialem illam evangelicam sententiam tonantis et dicentis: «Date et dabitur vobisIdcirco, pro Dei intuitu, vel pro mercedis nostre, successorumque nostrorum augmenta, una cum consensu fratrum nostrorum canonicorum, vel laicorum fidelium Sancti Stephani, dono ad monasterium quod vocatur Gorzia, quod ego, in nomine Domini, a novo edificavi in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli, vel sancti Stephani, in pago Scarponinse, donatumque imperpetuum esse volo. Propterea, quia in nomine Domini cepit ipsa congregatio crescere in numero fratrum, et in exemplum sancte et religiose conversationis, ut habeant victum et vestitum quibus tegantur et sustententur, quatinus libeat eis pro domini regis vita, et salute ipsius anime, et pro nobis, successorumque nostrorum attentius Domini misericordiam exorare ; et quia consideravimus eis esse necessaria que pauca ante ibi dedimus locella, et illa que indominicata non fuerunt, et hec que modo donamus similiter non in dominico, sed in beneficio usque nunc fuit, hoc est Montemvironem, in pago Scarponinse, cum omni integritate vel soliditate sua, cum terris, domibus, edificiis, mancipiis, litis, libertis, conlibertis, acolabus, vineis, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, cum adiacentiis vel appendiciis, quicquid ad ipsam villam aspicere vel pertinere videtur, cum peculio utriusque sexus, tam maiora quam minora, mobilibus et immobilibus, quicquid dici aut nominari potest, rem inexquisitam, totum et ad integrum, a die presenti, ad iamdictum monasterium vel monachis ibidem conversantibus, seu pauperibus alimoniam sperantibus, dono atque transfundo. Similiter dono ad ipsum monasterium, in Subteriori Vico qui dicitur Bodesio vico, officinam cum sesso, et ducto et stadile, vel omnia adiacentia ad se pertinentia, ita ut hec loca superius nominata, a die presenti, ipsi fratres vel successores eorum habeant, teneant atque possideant, vel quicquid exinde, pro oportunitate ipsius monasterii, elegerint, faciendi liberam ac firmissimam in omnibus habeant poleatatem. Et humiliter precamur successores nostros, propter Deum et reverentiam sancte Trinitatis, ut hanc donationem a nobis propter nomen Domini factam, eis conservare in evis temporibus iubeant, sicut et ipsi facta sua voluerint a succedentibus esse servata, et ut nostra et eorum merces firma in evis temporibus perduret. Actum in villa Arconiago, publice, anno ab incarnatione Domini DCCLVII , indictione X, epacta XXVI, concurrente V, anno VII° regni Pippini regis. Signum Chrodgangi, archiepiscopi, qui ipsam cartam fieri iussit. Signum Foldberti, Angelramni, † Andree, † Arthecarii, Nicherii.