Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
CONFIRMATIO PRIVILEGII DONNI GRODEGANGI, ARCHIEPISCOPI, ANTIQUIOR.

ln Dei nomine. Chrodegangus, ac si peccator, Metensis urbis episcopus. Dum in voluminibus divinarum seriem Scripturarum, iuxta possibilitatem et mediocritatem mei sensus, attonitis auribus et sedula consideratione inspicerem, quid Dei filius diceret audiens: «Date et dabitur vobiset alibi: «Date elemosinam , et ecce omnia monda fiant vobisidcirco cepi mestus conquirere quid pro anime mee remedio, quid pro abluendis ponderibus peccatorum facerem, vel in quibus imitarer exempla priscorum patrum, episcoporum meorum antecessorum, in operibus quibus credimus Deo placuisse. Tunc, per Dei adiutorium, una cum comeatu et voluntate domini nostri piissimi et gloriosissimi regis Pippini Francorum, atque consensu fratrum nostrorum spiritalium, et Deum timentium laicorum fidelium Sancti Stephani, edificavi monasterium in loco qui dicitur Gorzia, in pago Scarponinse, in honore beatissimorum apostolorum Petri et Pauli, necnon et sancti Stephani, seu et ceterorum sanctorum, et fundavi atque dotavi ipsum monasterium de rebus et terris que per venditiones, commutationes, michi legibus obvenerunt, ea scilicet conditione, ut in ipso monasterio monachi, secundum ordinem et regulam sancti patris nostri Benedicti abbatis, amodo et semper perpetuis temporibus, vivant, et, sicut ibi scriptum est, nichil penitus proprium habentes, sed sint illis communia omnia in omnibus, qualiter et pro se et pro aliis valeant exorare. Igitur compulit nos affectio caritatis atque dilectionis fratrum ipsorum, pro eorum quiete et ordine, qualiter, Deo iuvante, valeant implere regulam et ordinem suum, et quod nobis, successoribusque nostris maneant ad mercedem, et a recto tramite, inconvulso limite terminare, quod perhennem deinceps, propiciante Deo, obtineant firmitatem. Et ne quis, nobis detrahendo, estimet in id nova decernere, dum antiquitus, iuxta considerationem pontificum, videant cetera sibi subiecta monasteria in omnibus esse conservata atque secura, ideoque, pro divino intuitu, vel pro anime nostre remedio, seu successorum nostrorum pontificum, una cum commeatu et voluntate piissimi et gloriosissimi Pipini regis, et consensu fratrum nostrorum, convenit nobis illis conservare, pro eorum quiete, et ordine, et tranquillitate, ut neque a nobis, neque archidiacono nostro, neque a ceteris ordinatoribus Sancti Stephani, vel a quolibet homine, inquietati nec condempnati, vel de rebus eorum expoliati, contra rationis ordinem, esse non debeant. Sed inspecta eorum instrumenta, iuxta constitutionem quam eis instituimus, quieto ordine ipsas res teneant atque possideant; et de hoc quod nos ad ipsum monasterium dedimus atque firmavimus, vel a Deum timentibus hominibus donatum est atque firmatum, aut aliquid munere transmissum, vel in altario offertum, aut sacris voluminibus, seu quibuscumque speciebus, quod ad ornatum divini cultus pertinet, ad presens collata vel deinceps collatura fuerint, non auferamus, et supplici postulatione exoro et postulo dominis et successoribus meis episcopis, et ceteris ordinatoribus Sancti Stephani, per nomen sancte Trinitatis, quod superius intimatum est, perpetuis temporibus, pro eorum mercede agenda ipsis fratribus qui in ipso monasterio esse videntur, conservent, et sit ipsum monasterium subiectum sub mandeburde et defensione Sancti Stephani ecclesie Metensis, sicut in illo instrumento continetur quod de ipso monasterio ad ecclesiam Sancti Stephani fecimus, ut libeat eis pro vita et incolumitate regis, et stabilitate regni Francorum, et pro pontificibus suis suisque subiectis Domini misericordiam exorare. Et iuxta dispensationem divinam, cum abbas de ipso monasterio ad Dominum migraverit, quem unanimiter omnis illa monachorum congregatio obtime regule compertum et vite meritis congruentem elegerint, una cum consensu et voluntate memorate urbis episcopi, ipsum sibi habeant abbatem. Et si in ipsam congregationem, quod absit! non potuerint talem invenire qui eos regulariter regat, tune ipse pontifex, cum consensu et voluntate eorum, de alio monasterio eligat abbatem, sicut superius diximus, qui eis regulariter et secundum ordinem presit, et memoratus pontifex in ipso monasterio per nullum ingenium, nullamque occasionem aut cupiditatem, quemlibet abbatem mittat, nisi qui eos secundum ordinem sanctum regat. Et si ipse pontifex aut quelibet alia potestas aliter fecerit in divino districto iuditio, ante Dei oculos, cum beatissimo Petro, principe apostolorum, et sancto prothomartire Stephano, exinde reddet rationem. Et si prefatus pontifex, pro lucranda oratione aut visitatione fratrum, quando ei placuerit, in ipso monasterio venerit, vel aliquam moram, pro lucrandis animabus fecerit, com exinde in Dei nomine vult habere regressum, absque ullo munere terreno requisito reverlatur, qualiter monachi, qui solitarii nuncupantur, de profecta quietis vel securitate valeant, Domino protegente, per longa tempora exultare, et sub sancta regula viventes, pro profectu ecclesie et salute regis vel patrie valeant plenius Domini misericordiam et attentius deprecari. Et si, quod absit! ipsi monachi, de eorum regula aut religione tepidi aut negligenter reperti fuerint, secundum eorum regulam ab abbate suo corrigentur. Sin autem ipse abbas non prevalet, tune prefatus pontifex cohercere debeat, quia nichil de canonica autoritate convellitur quicquid de pontificibus fidei pro quiete tranquillitatis tribuetur. Et ut hoc firmius subsistat vigoribus, et nos et patres nostri domini episcopi in synodo subscriptionem manibus nostris decrevimus roborare, et fratres nostri de congregatione Sancti Stephani fideles ipsius consentientes subscripserunt.

Chrodegangus, peccator episcopus, hanc firmitatem a me factam relegi et subscripsi. Adalfridus, peccator episcopus, subscripsi. Lupus, peccator episcopus, Andreus subscripsi. Ego Fulcharius, vocatus indignus episcopus, subscripsi. Rothingo advocato. Vulfrannus, vocatus episcopus. ln Christi nomine, Hervieus episcopus subscripsi. Segimodo. Ego Mangaudus episcopus subscripsi. Memorianus Corchidianus subscripsi. Deormarus, ac si peccator episcopus, subscripsi. Rabigaudus abbas subscripsi. Jacob, peccator episcopus, subscripsi. Meusebius, peccator episcopus, subscripsi. Audo, peccator episcopus, subscripsi. Chardobachius, quamvis peccator episcopus, subscripsi. Leudetnaus, episcopus, subscripsi. Ego Lupus, quamvis indignus episcopus, subscripsi. In Christi nomine, Ledecharius, peccator episcopus, subscripsi. Fortunus, peccator episcopus, subscripsi. Sedonius, ac si peccator episcopus, subscripsi. Deofridus, episcopus, subscripsi, Sadrius, episcopus, subscripsi. Ego Angilrannus subscripsi. Sadebertus, ac si indignus episcopus, subscripsi. Rotelmus subscripsi. Gontelmus, Brandoinus, Sigilbertus, Zacharie, Rahinaus. Ego Gonterius. Abbo, Adelelmus, Angelelmus. Sadrius episcopus subscripsi. Ego Richerus sive Wasco, ac si indignus diaconus, iussus , hanc confirmationem relegi et subscripsi. Actum in Compendio palatio, publice, in synodo congregata, anno ab incarnatione Domini DCCLVI, indictione IX, epacta XV, concurrente IIII, anno VI regni Pippini, gloriosi regis, sub die XV kalendas junii.