Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 286


Datierung: [um 790-802] 06 29

Non est incognitum multis fidelibus, quod Reginhilt et soror eius Gundhilt tradiderunt in elimosinam suam ad sanctum Bonifatium, quicquid proprium habere viderentur in pago Grapfeldum et in pago Gozfeldum. Ideo ego Paugolfus abbas cum consensu fratrum nostrorum omnium praesto tibi Reginhiltu et Gundhiltu ad vitam suam, quicquid manu potestativa tradiderunt ad sanctum Bonifatium, extra illa loca tria, quae nobis in praesenti modo ad serviendum dimisistis, in Tungide et in Pleihfeldum et in Buhhiliden. Et contra ista loca tria praestamus tibi Reginhiltu et Gundhiltu de nostris propriis in loco, qui appellatur Brahowa, ut habeant ad vitam suam cum caeteris locis tibi concessis habendi, fruendi, non minuendi sed meliorandi firmissimam in omnibus habeatis potestatem in nostram praestariam. Et post obitum vestrum possideamus nos et successores nostri. Signum Paugolfi abbatis, qui hanc praestariam fieri iussit. † signum Prezzolti presbyteri. † signum Hruadharti presbyteri. † signum Hruadfridi presbyteri. † signum Ortrohi monachi. † signum Gerbrahti diaconi. † signum Nandharii diaconi. † signum Hramuolti presbyteri. Facta praestaria tertio kl. iulii.