Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 285
Datierung: 802 05 26
b) (Eberhardi)
In nomine patris et filii et spiritus sancti. Ego Othmunt et coniux mea Erintruth donamus atque contradimus pro peccatis nostris ut in futuro mercedem consequamur aeternae vitae ad monasterium sancti Bonifacii martiris, Fuldensi loco constructum, ubi ipse preciosus Christi martir corpore quiescit et ubi Baugulfus abbas fratribus deo famulantibus preesse cognoscitur, in civitate Mogonti a curtem cum omni aedificio. Donamus etiam in pago Wormacense in villa, quae vocatur Battenheim, vineam unam XX iugera habentem ad idem monasterium sancti Bonifacii martiris cum omni familia et substantia nostra, ita ut ab hodierno die supradictus Baugulfus Fuldensis monasterii abbas et fratres eiusdem cenonobii habendi et possidendi liberam atque firmissimam in omnihus habeant potestatem. Si quis vero, quod fieri non credimus, contra hanc cartam nostre traditionis venire temptaverit et nostrae oblationis delegationem refragare presumpserit, anathema sit et omnipotentis dei atque omnium sanctorum maledictionem incurrens aeternae gehennae incendio puniendus reatum suum luat in eternum. Facta est haec traditio sub Carolo imperatore, qui et eandem traditionem confirmavit et sigillo suo in insigniri precepit. Signum domni Karoli imperatoris. Dat. VII. kal. iun., actum Fulde feliciter amen.

