Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 287


Datierung: [um 790-802 06/07?]

Non est incognitum cunctis fidelibus, quod Leobataga tradidit ad sanctum Bonifatium in elimosinam suam partem haereditatis suae, id est ecclesiae suae, quod ad eam pertinet, terris, pratis, pascuis, mancipiis, aedificiis, in villa nuncupante Ascfeld et illam houestat, in qua aedificatum habet et sedet, et haec nomina mancipiorum: Hadarih, Liutrat, Ermanrih, Immina cum tali supellectili, quam Hadarih habet in villa Bonlantun, et omnia ad se pertinentia. Ideo ego Paugolfus abbas cum consensu et voluntate fratrum nostrorum praestabo tibi Leobatagun ad vitam tuam has supradictas res, quae manu potestativa tradidisti ad sanctum Bonifatium, insuper et de nostro sumptu tria mancipia, id est Adalrat, Theotwit, Hruodrat, cum supellectili eorum. Has res suprascriptas habendi, fruendi, non minuendi sed meliorandi firmissimam in omnibus habeatis potestatem per nostram praestariam. Et post obitum tuum possideamus nos hoc ipsum et successores nostri.·† Paugolfi abbatis. † Hramuolti presbyteri. † Amales presbyteri. † Gerberti diaconi. † Wolfboten presbyteri. † Megingozi monachi. † Theganheri monachi. Item hi testes: Engilperaht. Adalman. Freibraht. Siginand. Eggiolt. Manolt. Amalperaht. Gerperaht. Leidrat. Liutheri. Sandrat. Theotbald. Theoleih. Et annis singulis tibi ad vitam tuam de nostris causis donetur una situla mellis plena et porcus unus, qui assumitur pro pretio anni.