Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 285


Datierung: 802 05 26

a) In nomine patris et filii et spiritus sancti. Licet parva et exigua sunt, quae pro inmensis peccatis et debitis offerimus, tamen pius dominus noster Iesus Christus non quantitatem muneris sed devotionem animi perspicit offerentis. Ideoque ego Otmunt et coniux mea Erinthrut sana mente sanoque consilio pro malis peccatis nostris ut in futuro veniam aliquam promerire mereamur, donamus ambo pariter ad monasterium sancti Bonifatii, quod dicitur Fulda, ubi ipse sanctus dei ac gloriosus martyr sacro requiescit in corpore et ubi Baugulfus abba preesse videtur, hoc est quod donamus aream I intus murum civitatis Mogontiae cum omni aedificio, quod est ab uno latere sancti Petri, ex alio latere sancti Bonifatii, tertio et quarto via publica. Similiterque donamus in pago Wormacinse in villa, quae dicitur Battenheim, vineam I - ex tribus lateribus habet sanctus Albanus, quarto latere habet Willibald filius Adalbaldi -, ita ut ab hodierno die supradicti monasterii rectores vel custores illius habendi, donandi, dominandi, possidendi vel quicquid exinde facere voluerint, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem. Si quis vero, quod fieri non credimus, si nos ipsi aut aliquis de heredibus nostris vel proheredibus seu quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc donationem venire temptaverit aut eam infrangere voluerit, inprimitus iram dei omnipotentis incurrat et sancti Bonifatii et insuper inferat fisci dicionibus auri uncias II, argenti pondera IIII coactus exsolvat et tamen, quod repetit, evindicare non valeat, sed presens donatio hec omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnexa. Facta kartula traditionis sub die VII. kl. iun. anno XXXIIII. regnante domno nostro Karlo glorioso rege. † Signum Otmundi et coniugis suae Erindrudae, qui hanc donationem scribere petierunt. † Cristiani. † Wolfhardi. † Herifridi. † Wolfhardi. † Amanoni †. Ego Theotricus rogatus scripsi et notavi diem et tempus quo supra.