Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 284


Datierung: 802 05 25

In nomine patris et filii et spiritus sancti. Licet parva et exigua sunt, que pro inmensis peccatis et debitis offerimus, tamen pius dominus noster Iesus Christus non quantitatem muneris sed devotionem animi perspicit offerentis. Ideoque ego in dei nomine Liutswind et Adalpraht donamus ambo pariter pro remedium animae Bernharii ad monasterium sancti Bonifatii, quod dicitur Fulda, ubi ipse sanctus dei ac gloriosus martyr sacro requiescit in corpore et ubi Baugulfus abba preesse videtur, hoc est quod donamus in pago Wormacinse in villa nuncupata Teinenheim aream I; ex duabus lateribus habet sanctus Albanus, ab alio latere sanctus Bonifatius, tertio latere habet Iburin, ea vero ratione, ut ab hodierno die supradicti monasterii rectores vel custores illius habendi, donandi, dominandi, possidendi vel quicquid exinde facere volueritis, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credimus, si nos ipsi aut aliquis de heredibus meis vel proheredibus seu quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc donationem venire temptaverit aut eam infrangere voluerit, inprimitus iram dei omnipotentis incurrat et sancti Bonifatii et insuper inferat ad supradicto monasterio auri uncias II, argenti pondera IIII coactus exsolvat, et tamen, quod repetit, evindicare non valeat, sed presens donatio hec omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Facta kartula traditionis sub die VIII. kl. iunias anno XXXIIII. regnante domno nostro Karolo glorioso rege. † Signum Liutswindae et Adalprahti, qui hanc traditionis kartulam fieri rogaverunt. † Adalbercti. † Vodilbercti. † Altbercti. † Otwini. † Marcrati. † Hrihhelmi. † Waltharii. † Adalbercti. † Asbercti. † Heimoni. † Erhardi. † Engilhelmi †. Ego Theotricus rogatus scripsi et notavi diem et tempus quo supra.