Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 283
Datierung: 802 05 22
In nomine patris et filii et spiritus sancti. Licet parva et exigua sunt, que pro inmensis peccatis et debitis offerimus, tamen pius dominus noster Iesus Christus non quantitatem muneris sed devotionem animi perspicit offerentis. Ideoque ego in dei nomine Waluram sana mente sanoque consilio, pro peccatis meis ut in futuro veniam aliquam promerire merear, dono ad monasterium sancti Bonifatii, quod est constructum iuxta fluvium, quod dicitur Fulda, ubi ipse sanctus dei ac gloriosus martyr requiescit corpore et ubi Baugulfus abba preesse videtur, hoc est quod dono in pago superiori Rininsae in villa nuncupata Hofun ecclesiam cum omni stabilitate et in reliquiis in capsis seu in crucis, in areis, in aedificiis, pratis omnem conlaboratum illius ecclesiae, et mancipia XXVI his nominibus: Willidrud cum duobus infantibus, Mohha cum quattuor infantibus, Hitta cum IIII infantibus, Wetta cum tribus infantibus, Theotwin et uxor eius Rihswind cum tribus infantibus, Williswind cum tribus infantibus. Et dono iumenta capita cum illo vuerenione XXI et, sicut superius iam dixi, quicquid ad illam ecclesiam aspicit. Et similiter dono in villa nuncupata Oppenheim quicquid ad ipsam suprascriptam aecclesiam pertinet in vineis. Et dono areas tres, unam intus muro civitatis Mogontiae, aliam in villa nuncupata Hruodolfesheim, tertiam in villa, que dicitur Teinenheim. De illa area, que intus muro civitatis Mogontiae iacet, habet ex uno latere Hruodolt, ab alio latere Fruorit, tertio latere sanctus Petrus, quarto latere via publica; de alia area, que in Hruodolfesheim iacet, habet duobus lateribus sanctus Nazarius, tertio latere habet Gisalpraht, quarto latere est via publica; de tertia area, que iacet in Tienenheim, habet ex uno latere sanctus Bonifatius, ab alio latere Ratwin, duobus lateribus via. Dono, trado atque transfundo de meo iure in ius et dominationem supradictae ecclesiae, ita ut ab hodierno die supradicta ecclesia vel custores illius habendi, donandi, dominandi, possidendi vel quicquid exinde facere voluerint, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem. Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse aut aliquis de heredibus meis vel proheredibus seu quislibet ulla opposita persona extranea, qui contra hanc kartulam donationis venire aut eam infrangere voluerit, inprimitus iram dei omnipotentis incurrat et sancti Bonifatii martyris Christi et insuper inferat ad ipso supradicto monasterio auri uncias II, argenti pondera IIII coactus exsolvat et tamen, quod repetit, evindicare non valeat, sed presens donatio haec omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Facta kartula traditionis haec sub die XI. kl. iun. anno XXXIIII. regnante domno nostro Karolo gloriosissimo imperatore. † Signum Walurammi, qui hanc traditionis kartulam fieri atque firmare rogavit. † Hattoni comitis. † Gundrammi. † Hunoldi. † Gundharii. † Utoni †. Ego Theotricus rogatus scripsi et notavi diem et tempus quo supra.

