Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 280


Datierung: 801 06 21

Ego in dei nomine Hunger dono atque traqo in elimosinam meam ad sanctum Bonifatium, quicquid in pago Salagewe et in villa Chizziche et in marcu eius proprietatis habeo, absque XXII iugeribus, inter prata et terram araturiam et sex oves et duas vaccas cum totidem vitulis. Caeterum totum atque integrum dono atque trado, id est in terris, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, domibus, aedificiis, mancipiis, quorum nomina haec sunt: Prunolf, Fridurat, Blidrat, cum omni eorum suppellectili et sumptu. Ea scilicet ratione trado haec, ut per vestram precariam illud possideam ad vitam meam. Post obitum vero meum de hac praesente luce vos et successores tenendi, habendi, fruendi firmam et incontradictam in omnibus habeatis potestatem. Scripta haec kartula traditionis in monasterio Fulda anno XXXIII. regni domni Caroli gloriosissimi regis Francorum mense iunii die XI. kl. iulii. † Signum Swidperaht. † signum Irminperaht. † signum Altcarli. † signum Alawihes. † signum Ercanpot. † Ercanpraht. † signum Sigidegan. † signum Dingwin. † signum Heribraht. † signum Ruadhart. † signum Erpfung. † et Wigbraht. † Heriwig. † signum Ratheri. † signum Ginoz. † signum Spiligern.